Jump to content

Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/264

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres
Impello, expungam ! nam est et scabiosos, et acri
Bile tumet. Nerio jam tertia conditur uxor.
Hæc sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
Mane caput bis, terque ; et noctem flumine purgas.
Heus age, responde, minimum est quod scire laboro.
De Jove quid sentis ? Est ne ut præponere cures
Hunc cuiquam? cuinam ? vis Staio ? an scilicet hæres
Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis ?
Hoc igitur quo tu Jovis aurem impellere tentas,
Die agedum Staio ? proh Jupiter ? o bone, clamet,
Jupiter ! at sese non clamat Jupiter ipse ?
Ignovisse putas, quia cum tonat, ocius ilex
Sulfure discutitur sacro, quam tuque, domusque ?
An quia non fibris ovium, Ergennaque jubente,
Triste jaces lucis, evitandumque bidental,
Idcirco stolidam præbet tibi vellere barbam
Jupiter ? aut quidnam est qua tu mercede Deorum
Emeris auriculas ? pulmone et lactibus unctis?
Ecce avia, aut metuens divum matertera, cunis