Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/278

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
278
PERSE,

Neu quis callidior buxum torquere flagello.
Haud tibi inexpertum curvos deprendere mores ;
Quæque docet sapiens, braccatis illita Media
Porticus, insomnis quibus et detonsa juventus
Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta ;
Et tibi quae Samios deduxit littera ramos,
Surgentem dextro monstravit limite callem.
Stertis adhuc ? laxumque caput, compage solula,
Oscitat hesternum, dissutis undique malis ?
Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum ?
An passim sequeris corvos testaque lutoque,
Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis ?
Helieborum frustra, cum jam cutis ægra tumebit,
Poscentes videas ; venienti occurrite morbo.
Et quid opus Cratero magnos promittere montes ?
Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum :
Qui sumus, et quidnam victuri gignimur ; ordo
Quis datus, aut metæ quam mollis flexus, et unde ;