Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/38

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
38
HORACE,

Crispinus minimo me provocat Accipe, si vis,
Accipe jam tabulas : detur nobis locus, hora,
Custodes ; videamus uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me, quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras
Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis, et imagine, cum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem
Quod sunt, quos genus hoc minime juvat, ut pote plures
Culpari dignos. Quemvis media erue turba :
Aut ob avaritiam, aut misera ambitione laborat.
Hunc capit argenti splendor : stupet Albius ære :
Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quo
Vespertina tepet regio : quin per mala præceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.