Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/56

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
56
HORACE,

Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Illinere. Interea Mecœnas advenit, atque
Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio lusco Prætore libenter
Linquimus, insani ridentes praemia scribæ,
Pretextam, et latum clavum, prunæque batillum.
In Marmurrarum lassi deinde urbe manemus,
Muræna praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima : namque
Plotius, et Varius, Sinuessæ, Virgiliusque
Occurrunt ; animæ, quales neque candidiores
Terra tulit, neque queis me sit devinctior alter.
O, qui complexus, et gaudia quanta fuerunt !
Nil ego contulerim jucundo sanus amico.
Proxima Campano Ponti quæ villula, tectum
Præbuit, et parochi, quæ debent, ligna, salemque.
Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt.