Jump to content

Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/72

E Wikisource
Haec pagina emendata est
72
HORACE,

( Ut me collaudem ) si et vivo carus amicis ;
Causa fuit pater his ; qui macro pauper agello,
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri, magnis e Centurionibus orti,
Lævo suspensi loculos, tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes Idibus æra ;
Sed puerum est ausus Romam portare, docendum
Artes, quas doceat quivis Eques, atque Senator
Semet prognatos. Vestem, servosque sequentes
In magno ut populo si quis vidisset, avita
Ex re præberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
Circum doctores aderat. Quid multa ? pudicum,
( Qui primus virtutis honos ) servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi ;
Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si præco parvas, aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer : neque ego essem questus : ob hoc nunc
Laus illi debetur, et a me gratia major.
Nil me pœniteat sanum patris hujus, eoque