Pagina:Scopoli-1777 Introductio ad historiam naturalem.pdf/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est
4

Praeiverunt ecquidem similibus exemplis non

pauci, sed absque Generum characteribus,
nec sat attentis Regnorum adfinitatibus, seu
rerum Ordine naturali, qui tamen prima-
rium studii huius obiectum est & erit.

Non tamen is sum, qui leges artis proclamare,

aut genuinas rerum omnium adfinitates me
attigisse praesumam; Opus enim hoc est
non unius hominis, nec unius aevi.

Donec ergo meliora innotuerint, hisce utere

Lector optime, quorum finis est, ei scien-
tiae parare viam, qua nulla utilior, nulla
nobilior.
introitus