Pagina:Scopoli-1777 Introductio ad historiam naturalem.pdf/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est
6
Analysis pandit structuram & proprietates

Habitus vero figuram, magnitudinem, dura-
tionem.


Verus itaque Naturalista interiora rimatur,

differentias evolvit, usum quaerit, dum spurius
superficie contentus, ordinis incurius, colligit ut
habeat, vel ut lucretur.


Alius scientiae huius finis est Applicatio, de-

tegens illa, quae imprimis homini noxia & utilia,
seu alimenta, medicamenta, venena.


Studium hoc itaque, cui innititur salus hu-

mani Generis strenue promovendum.

Itineribus, quae oculati non Tyrones
instituant,
Mufaeis, quae curant seduli & docti,
Professoribus, rigorosissimo scrutinio
electis
Praelectionibus publicis, privatis & pri-
vatissimis.


At facilius quoque reddendum
Generum naturalium sanctiore cultu,
Characteribus genuinis & essentialibus.
Nominibus trivialibus instructivis;
Iconibus perfectis nec praetiosis.


At nec in hisce genio nimis indulgendum;

bona enim figura tunc utilis, cum data descri-

ptio