Pagina:Scopoli-1777 Introductio ad historiam naturalem.pdf/15

E Wikisource
Haec pagina emendata est
8
ctio unius sit genera-
tio alterius.
Sic omnium rerum mors ex-
tremum est, & nihil in
eodem statu permanet.
Instrumenta, quibus haec peraguntur, sunt
Aetber elasticus;
Ignis expandens;
Aer urgens;
Aqua distribuens.
His unit, dissociat, modificat multipliciter,

iuxta indolem agentis ac passivi, idque non casu,
sed iuxta leges a CREATORE sancitas, ac sedu-
lo quaerendas, ut infinita eius sapientia & harmo-
nia Naturae magis elucescat.

CREATOR prius Terram fundavit, dein

Hospites; hinc non errabit, qui in Historia Na-
turae incipiens a Lapidibus, progreditur ad Ve-
getabilia, indeque ad Animalia.

Ego hanc tentabo viam, cum Lex prima in

hac scientia sit sequi Naturam.