Pagina:Scopoli-1777 Introductio ad historiam naturalem.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est
11

PRAEFATIO
AD
r e g n v m
l a p i d e v m

Lapis est corpus inorganicum, crescens iuxta
posito, hinc non vivens,nec sentiens, nec vegetans.

Lapidum omnium duplex principium est,

nempe unum

Salinum activum, solvens; aliudque
Terreum passivum, solubile.
Primigeniam terram siliceam appellamus,

caeteras vero temporis filias.

Est itaque Telus quarzosa in aqueo humo-

re concepta moles, corticata demum terris ex-
temporaneis, seu calce ab animalibus elaborata,
Argillis a Mari deposita, & Arena demum pro-
ducta.

His accessere dein Humus; Crystalli terreae,

salinae, metallicae, Bitumina ac Concreta inde va-
ria, fere infinita, quae a Diluviis dispersa, aut a
Vulcanis immutata, novo cortice obduxere Tel-
lurem, novoque obducent ventura saecula.

Ergo Lapides attenta aetate erunt
1) Cives 5. Patres.
2) Advenae 5. Filii.
Spectata vero origine 1) Crystalli.
2) Sedimenta.
Systema minerale perfectum hucusque nul-

lum, nam Classes introductae absque ullo respectu

ad