Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/139

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FIMI UREVIS HISTORIA REGVM DACIE 133

��sancte crucis uexillo insignilus, non clypeo protectus aut galea, duobus tantuni comitatus satellitibus, luporum rahiem mitissimus agnus in denunciato occursus loco piestolabatur. Mox sceleris autores aduenere, lupi ouinis induli exuuiis, 5 loricas et galeas pileis contegentes et palliis. Nec inora : uerum Israélitam et consobrinum perfidi coniurati trucidare festinant, animamque celo satagunt transmittere, que carnis ergastulo prius extitit inclusa. Cuius exanime corpus post- modum Christi fideles humandum deferunt Ringstadiam, ubi 10 compluribus rerum indiciis ingens sanctitatis eius splendor eluxit.

��CAP. XIV.

��Ve

��'erum tanti sceleris immanitas ingentis seditionis fomen- tum poslmodum in regno suscitauit. Nam in fratris ultioneni Ericus cum patruo suo regnante Nicolao, dei instigatus digito,

15 ad pugne certamina suscitatur, iam omnium suffragiis regio donatus nomine. Qui licet crebro conflixerint, hec tamen certaminum loca extiterunt famosiora. Primum etenim in Rynebierg prelio decernentibus illis, Nicolaus obtinuit, auum- que meum Christiarnum captiuauit ferreisque uinctum com-

20 pedibus ad castrum quoddam prope Slesuicum custodie man- cipandum delegauit. Successu temporum ad pontem Othens- hylle decertantium facta est congressio. Ubi dum acrius confligerent, pars itidem Nicolai preualuit. Dum ergo Erici exercitus terga uerteret, captus illico fuisset, nisi Biorno, qui

25 ob eximie strenuitatis claritateni Ferreo cognominatus est Latere, adiuncto sibi patre meo Aggone, pontis in medio uiriliter restitisset. Hi namque duo tanta audacia iaculorum imbrem repulerunt, ut quasi columne estimarentur immobiles. Nam incursantium furorem mirifica strenuitate propulsabant,

21—22. potentem {pro pote it^um). 22. dietantiura (pro deC^tantiura). quia. 26. est præ {pro s pfe). 28. miraculorum (,pro au iacu- lorum).

Ad S. 9—11. ubi .. eluxit = 5axo p. 6il,2sq.

�� �