Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/238

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

220 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

soboles. Gothi autem, vt dicit Papias, processerunt a Gog, filio lapheth. Quod vero quidam dicunt, Danos ortos fuisse a Danais, id est Grecis, vsquequaque certum non est. Ab inicio regnum non dicebatur Dania, sed quelibet terra habuit

5 nomen suum speciale, quod adhuc håbet, donec tempore Dauid, regis Israel, habuerunt regem Dan. Illo enim tempore Dan, filius Humbli, dominium habuit super Syalendiam, Møøn, Falstriam et Lalandiam; cuius regnum dicebatur Witheslæth. Accidit autem tune, vt princeps Teotonie inuadere vellet Jutos;

10 qui contra eum locum, qui Kowirki adhuc dicitur, fossatis et aliis munierunt, vocantes in auxilium sui Dan ae promittentes sibi [pro adiutorio] principatum. Qui letus iuxta predictum locum Teutonicis occurrit, plurimisque eorum occisis reliquos in fugam conuertit. Quo facto Juti eum regem suum consti-

15 tuerunt; qui eciam Feoniam, Scaniam et alias Dacie insulas sibi subiecerunt. Postmodum de communi omnium consensu regnum Dan Daniam et incolas Danos appellare consueuerunt. Dicitur autem, quod Julius César primo appellauit illam regionem Daciam propter gentis dapsilitatem et hospitalitatem.

20 EX LIB. I. SAXONIS.

I. irimus igitur rex Danorum fuit Dan, pugil strenuis- simus et magnis operibus preclarus; a quo regum Dacie con- tinuata successio et nobilitas processit. Hic habuit duos filios,

2.iaphetA. fuisse om. S. 3. id estgrecisD(= i' grecisS); IdegreasQ) V; igreas(!)A. vsquequaque AV; vsque quam, iit vid., DS; ceteriim in D hæc omnia verba Quod vero . . non est linea transuersa deleta sunt. 4. habuit om. AS. 7. Humbuli S {item in sqq.). 8. withe- slet A. 10. verba qui K. a. dicitur h. 1. om. S, sed in fra (13) post locum håbet: qui adhuc kowirkæ adhuc dicitur. 11. muniueruntA. vocat(ur) S. 12. pro adiutorio om. DAS; in V adiutorio s. v. add.V^. predictum om. S. 13. theutonicis S, et sic sæpius variatur. plurimisque ex eis S. 14. suum om. S. 15—16. alias ins. D. subiec. sibi AS*; in S locus vario modo tiirbatus est, sed S^ correxit. 16. o! D. 17. appellare, ut vid., D; appellari VAS. 18. eciam {pro autem) A. 20. Inscriptio est in D : Incipit liber primus Saxonis. de Dan primo rege; in V {marg): de Dan primo rege; in A: De primo rege Dan et gestis suis, et in marg. man. rec. Danice: I. Dan første Konge i Danmarl<. (7/j sequentibus Danicas inscriptiones commemorabo, ceteras sæpius oniittam). S nullas omnino inscriptiones håbet. 21. igitur DAS; ergo V {harum particnlarum compendia sæpe inter se permu- tantur). 21 -22. strenn. AV {duplex n ibi tantum scribam, ubi omnes codd. habent). regum D; regnum V; regum (A: regime regimen) D. c. successione et nobilitate pro- (A: pre-)cessit SA.

�� �