Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/248

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

230 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

specum redeuntem est aggressus; quem {cum} in dorso nec ictibus nec iaculis propter duriciam ledere posset, aduertens tenera ventris, dum serpens se erigeret, ipsum transfodit, sic- que recepto thesauro est reuersus, Frotho igitur diues effectus 5 classem aduersus Dornonem, regem Curetum, ordinauit. Dorno autem habito consilio terram propriam spoliauit, ne hostes superuenientes aliquid inuenirent. Frotho igitur plu- rimas foueas intra castra fieri fecit, quarum humum lalenter per sportas egeri iussit et in fluuium tacite demergi; cumque

10 foueas factas fraudulenter texisset, simulata fuga de castris recessit. Indigene igitur auide insequentes in foueas deciderunt; quos Frotho cum suis iacuhs interemit. Deinde profectus est contra Tranonem, principem Rutenorum; cuius classem cum explorare vellet, plurimis clauis ligneis scapham impleuit,

15 nauesque eius subtus [aquam] terebrauit ae statim foramina clauis obstruxit. Cumque totam classem sic pertransisset, si mul clauos omnes abstraxit atque cum suis sociis Rutenos inuasit; qui excitati simul aque et gladij periculum incurrerunt sicque miserabiliter perierunt. Cumque postea tributi exigendi causa

20 legatos in Rusciam misisset, incole ipsos occiderunt; contra quos Frotho profectus primo ciuitatem eorum /?otalem de- struxit, auerso prius ab ea per multos riuulos fluuio circum- fluente. Deinde ad ciuitatem Paltiscam profectus, dum eam inuictam cerneret, in obscuro loco mortem simulauit; quem

25 mortuum ciues credentes segnius egerunt, sicque Dani zVrum- pentes ciuitatem deuastant, rege eius interfecto. Quo facto regem Hellesponti Handwanum aggreditur; qui, recolens astuciam Hadingi, omnes aues domesticas interfici iussit, ne

1. cum addidi. 6. h. concilio prop. terr, S. 7. Fr. autem S. 9. dimergi D {et sic sæpius, etiam in aliis codd). 10. fraudolenler S {sic sæpius). 11. ceciderunl S. 12. est om. D. 13. regem R. AS. 14. ligneis clauis A. se. suam A. 15. aquam om. D, fort. rede, mim subtus pro adiierbio esse solet; vid. infra in lib. V, cap. 3. terebraret D. 17. omnes clauos AS (S tamen claues u/ V). abstruxit A. sociis suis V; suis solis S. inuas. Ruth. S. 18. incurrunt alque AS. 19. causa tr. ex. A; causa tributi etiam S, sed verba exigendi legatos om. S. 20. russiam A; ruthiam S. 21. Rotalam Saxo\ totalem DVS; totaliter A. 23. pallislam AS; in marcj. D man. rcc: Paltiscam: Polesco (/. c. Pleskow). 24. in viclå V; muni- tam S. 25. malim: se gcrunl. irrumpenles scripsi ex Saxo ne; erum- pentes codcf. 27. belesp. DVS. hanwanum DV; hadw. S; item infra.

�� �