246 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
Roricus congregato exercitu contra Slauos venit. Slaui autem in duobus locis insidias posuerant, vt Danos incautos oppri- merent; sed Roricus hoc intelligens socios ordinauit, qui eos omnes in insidiis occiderent. Cumque Roricus venisset ad 5 exercitum Slauorum, videntibus Slauis turmas Danorum, vnus ex eis, corpore magnus, officio magus, singulare certamen ex- petebat; cui quidam Danus, fortis magis mente quam corpore, occurrens ad primum ictum Slaui occisus est. Gaudentibus igitur Slauis de victoria, sequenti die idem Slauus duellum
10 peciit, credens iam nullum superesse, qui sibi resistere potuisset; cui cum occurrisset quidam Danus, Vbbo nomine, ambo in certamine moriuntur. Igitur Slaui pacem petunt, manentes tributarij sicut prius.
VIII. Eo tempore Horwendillus et Fengo fratres patri
15 suo a Rorico in prefecturam Jucie subrogantur. Porro Hor- wendillus tam preclara opera fecerat, vt Collerus, rex Nor- wegie, fame eius inuidens, decorum sibi putaret, si eum armis superare posset. Et dum pro hoc Norwegiam exisset, accidit, vt ad quandam insulam in medio mari positam Col-
20 lerus ex vna parte et Horwendillus ex alia applicarent; dum- que insulam intrassent, contigit illos duos solos sibi mutuo obuiare. Tune Horwendillus prior regem interrogat, quo genere pugne sibi libeat decertare; ille vero duellum elegit, facta mutua paccione, vt victor victum sepeliat ae exequiis honoret.
25 Quibus congressis Horwendillus nimia auiditate hostem im- petens clipeum proprium neglexit ae vtraque manu gladium arripiens clipeum Colleri crebris ictibus a/)sumpsit atque pede
1. fclauos h. I. D. 2. posuerunt AS. 3. intelligens, /. e. com- periens, cognoscens, ut sæpe in hoc lihro. ordinauit socios D. 4. in o/n. AS. occiderunt /na//m. venit S. 5. turbas V^. 6. officio magnus S; verba om. A. 6—7. expectebat V; ex(s)pectabat A (S). 9. igitur om. V. sequenti die om. AS, 10. posset A. 11. nomine om. DV; antc Vbbo add. V^. 12. petunt pacem V. — 14. A in marg.: XXI. Orwendel. 14—16. Verba et Fengo .. Porro Horwendillus om. AS. 15. a Norico V. 16—17. rex fwecie V. 18. possit. Et p hoc dum S. 19. ad om. A. 20. et Horw. ex alia om. A. appli- caret A. 21. insula(!) simul intrassent S. 23. pugne V, ut sæpius. elegit om. A. 24. exsequiis D. honorat A. 25. egressis (pro ggr.) A; aggressis S. 26. clippeum D; clypeum V. neclexit S, ut solet. ex {pro ae) vtraque m. S. 27. absumpsit scripsi ex Saxone; assumpsit DVA; asumpsit S.
�� �