Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/266

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

248 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

ferrent ad profunda nemoris et predicto modo ipsum temp- tarent. Cumque equum asceiidere deberet, ita se super eum posuit, vt faciem ad caudam equi versam haberet; quod fac- tum omnibus risum ingessit. Procedens Ambletus cum lupum 5 obuium haberet, sociique dicerent, esse equum tenerioris etatis, nimis paucos huiusmodi in Fengonis grege militare dicebat. Idem litus preteriens, cum socij inuento nauis gubernaculo cultrum maximum inuenisse se dicerent: »eo« inquit »pre- grandem pernam secari oportet«, mare signans, cuius magni-

10 tudinem gubernaculo diuidi satis est notum; cumque arenam albam dicerent farinam, ait eam commolitam impetu procel- larum. Cum igitur ad nemus venissent, vt eo audacius veneri indulgeret, ipsum ex industria reliquerunt; inuentaque femina ex insperato, subito fecisset, nisi quidam ex eis, eius collac-

15 taneus, ipsum sagaci signo de cauendis insidiis premonuisset. Nam inuentum stramen oestri preteruolantis caude submisit ae in eum locum, quo Ambletus erat, ad volandum direxit. Nec callidius hoc signum datum quam cognitum fuit; nam Ambletus videns oestrum cum stramine volantem insidias

20 metuit ae amplexans mulierem ad palustria longe deduxit, factoque concubitu exegit ab ea, ne cui rem proderet; quod et illa fideliter repromisit, nam educata fuerat cum Ambleto.

��1. et om. DV; vt S, idemque s. v. add. V^. 3. facie ad caudem(!) A. 5. derent (o: deberent) D^, sed corr. D^ in dicerent; decerent V^; dexerunt(!) V^; socii dixerunt AS, insertis deinde post etatis yeri/s Ambletus vero. téaioris (o: tenuioris; pro ten'^ioris) D; teniorisV. 6.regeD. T.letusS. 8— 9. se inuenisse dixerunt. Quo, inquit Ambletus, pregrandem A; item fere S, sed pro Quo omisso eo post secari insertum est. 10. diuidi gubernaculo satis esse notum S. cumque vero AS. 11. die. farinam esse A; farinam die. esse S. deberent (!) V {pro dicerent). at {pro ait) S. conuolutam A. pro- cellarum, i. e. fluctuum. 14. ex inspirato A. fecisset tacito obiecto, scil. coitum. ex ipsis S. 15. sing°(?) V. ex cauendis S. premo- nuisset Langebek; om. DV; premunisset S; premuniuisset A. 16. volantis AS. caude submisit: simili, opinor, modo periculum significans , quo equum mordacem feni fasciculo auribus alligato cauendum esse rustici monent. 17. direxit ad volandum AS.

18. calidius V. datum signum S. fuit corr. in fuerat D^C?).

19. volante S. 20. longe om. AS. 20-21. deduxit que facto V. 21. ne cuiquam {ut Saxo) S.

�� �