254 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES
rentem subito cepit atque vinculauit, sociisque excitatis ad curiam accessit. Qui cum causam legacionis dixisset litteras- que tradidisset, respondit illa se multum mirari, cur homo tam nobilis tantorumque operum vellet legacioiiem sumere 5 pro viro de seruili condicione nato, licet in regem sublimato, ae filiam eius accipere in vxorem; addiditque, se Ambleti amplexibus dignam, vtpote que regina esset ae per thorum suum regem facere posset. Sic dicens ipsum amplexata est; qui econuerso in eius ruit oscula sibique, quod virgini, placi-
10 tum protestatur. Deinde fit conuiuium, conuocantur amici, nupcie peraguntur; quibus expletis in Britaniam cum coniuge Hermutruda redit, valida manu Scotorum secum sumpta.
III. Cui occurrens vxor sua prior, regis filia, rogabat, vt, quamuis vxorem aliam superduxerit, non tamen eam prea-
15 maret, causam pro se allegans, quod filium secum iamhabebat; insuper admonuit, vt patris sui insidias precaueret. Occurrit autem rex Britanie, generumque amplexatus dolose ad conuiuium inuitauit. Ambletus autem, licet sciret fraudem subesse, tamen receptis secum ducentis equitibus paruit inui-
20 tanti. Sed dum esset inter portas ad curiam ducentes, rex eum iaculo perfodisset, nisi ferrum, quod Ambletus sub toga habuit, obstitisset. Igitur festinus rediit ad locum, vbi Scotos iusserat exspectare. Rex vero fugientem insecutus maiorem partem sociorum eius trucidauit, ita vt, dum sequenti die
25 Ambletus pro salute sua preliari deberet, adiutorium de inter- fectis mutuatus est; nam quosdam eorum stipitibus affixit, quosdam ad lapides erexit, aliquos in equis posuit, adeo vt
1. cepit om. V. 2. Qui AS; Cui DV (ut Saxo, sed is anfea regi næ penates håbet). 3. ille A. 4. operum a""" (/, e. a(u)ctor) S. 7. vtpute D, ut sæpiiis. 9. r^t dedit ose. S. virgini, placitura Saxo; virgini erat placituni DV; erat plac. (om. virgini) AS. 10. prote- statur DV (et Saxo); porrigebat AS. vocantur AS. 12. tiermin- truda DV (Hermut(h)ruda Saxo). 13. Concurrens (pro Cui occ.) A. Britannici regis Saxo. rogitabat S. 14. aliam vx. superduxeral AS. 15. quod DA; quia VS. non (pro iam) D. 16. åraouit(!) S. 16 — 17. occurritque rex S. 17. generum ampl. A. anipl. est dolosccfuc S. 19. lamen D; tantuni VAS. apparuit S; comparuit A (()l)scf|uitur Saxo). 20. esset S (Saxo); essenl DVA. curam S. 22. rediens A. 23. iusserat lemptareA; dimiserat S. vero om. AS. 24. sequenti die dum AS. 25. sua om. AS. 27. lapide er. aliosque D.
�� �