Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/340

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

322 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

filium esse Lennonis ducis, quem ipse occidisset. Considerans ergo eum sollempnem et nobilem, hortatur, vt se, interfectorem patris eius, occidere non vereatur, exhibens ei aurum pro munere, quod a patre ipsius receperat pro morte Olonis. 5 luuenis igitur tam propter aurum habendum quam propter necem paternam vindicandam respondit se precibus eius obse- cuturum ; cui statim Starkatherus gladium dedit ceruicemque protendit, hortans, ne muliebriter gladio vteretur. Qui forti ictu caput senis abscidit, quod cadens terram momordit.

10 Tumulauit autem eum in campo, nomine Rægnæliung.

VI. Mortuo Ømundo in pace successit ei filius suus Siward us, habens fratrem paruulum Buthlum ae duas sorores; quarum alteram ob eximiam pulchritudinem Gotharus, rex Swecie, misso legato Ebbone propter hoc in Daciam

15 postulauit vxorem. Qui legacione facta rediens dixit puellam consensisse, nec aliquid restare nisi nupcias peragendas. Iterum igitur missus Ebbo, vt puellam in Sweciam ferret, eum per Hallandiam eum modica familia transiret, contigit, vt in domo euiusdam pernoctans amissis omnibus sociis ipse

20 solus euadere posset; nam domesticus ille hospites dormientes necare solitus erat. Reuersus igitur ad Gotharum euentum suum narrauit. Gotharus, reputans hoc ex instinetu Siwardi euenisse, contra eum bellum parat; cui Siwardus in Hallandia occurrens non solum sororem amisit, sed eciam expugnatus

25 in Juciam refugit. Quo dum veniret, Slaui non habentes dueem in eum irruerunt, quos ille felieiter eflfugauit; sed

1. Lennonis scripsi {Saxo eum Lennura vel Lennonem appellat); jennonis DVA; iuuenis(!) S. 1 — 2, Considerans que S. 2. eum om. D. nob. et soli. A. 3. patrem (!) A. exibens DV. 5. enim {pro igitur) AS. habendam VA. 7. ceruicem {om. que) AS. 8. hortans eum A. Cui A. 10. regriæliung V; regnælyngh S {in marg. ryneliwngh circa lut^thlbg??); ræynælyung A (Roelung Saxo). 11. Inscriptio in D: Siwardus 44; in A: De Rege Siwardo, et in marg.: lvi. Siuerd OmunrB. — succedit D. 12. lywardus S semper. butlum S. 13. propter {pro ob) A. gotarus sæpins codd., interdum gatarus. 17. in fuecia A. ferret codd., vix rede; malim certe transferret. 21. Reuersus ergo A. 22—23. verba Gotharus . . bellum om. S; in marg. Gatharg lantiim post narrauit add. S^, sed cetera omnia verba omissa inferins (26) post efFugauit inserta sunt. 23. bella AS. halandia S; hallandiam A. 25. fugit D. 26. in eum om. V.

�� �