Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/346

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


328 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

quod diu varia fortuna rex Swecie et Snyø adinuicem bella- uerunt.

XI. Accidit eo tempore propter aeris intemperiem tantam karistiam fieri, vt populus farne periclitaretur ; propter quod

5 rex deposuit conuiuia edixitque, vt de frugibus nullus potus fieret, vt eo magis panis suppetere posset. Tune quidam ebrietati deditus, dolens, quod habundanter bibere non posset, nouum calliditatis modum adinuenit, vt paulatim sorbens vsque ad sacietatem potum sumeret. Conuentus coram rege,

10 quare edictum violasset, respondit se contra edictum regis non bibisse. Prohibitus autem de sorbicione iterum nouum modum adinuenit, vt panem porosum potu repletum quo- dammodo exhauriret, vsque quo satis haberet. Cumque adhuc sibi prohibilum esset, nec iam excusacionis velamen excogitare

15 valerel, potum magis quam vitam diligens iterum ad ciphorum euacuacionem est reuersus. A quo cum rex quereret, cur tociens edictum suum spreuisset, respondit, se iam vltimo conuiualiter potasse propter regis exsequias celebrandas, nec se dubitare, regem ex defectu panis in proximo moriturum,

20 cum pro pane contra potum tam inusitata edicta promul- gasset. Qua responsione rex erubuit edictumque pro salute omnium constitutum reuocauit. Durante autem inedia edictum est, vt omnes inepti pro armis in toto regno necarentur, vt saltem victualia eis sufficerent, qui terram defendere possent.

25 Quod cum quedam matrona Maggæ a filiis suis audiret, dixit eos indignos patria, qui parentibus antiquis et paruulis suis necem inferrent; dixitque mellus et humanius esse, vt super omnes sors mitteretur, et, quemcunque nonum sors tangeret,

3. per V. 4. caristiam AS (/. e. annonæ penuriam et caritatetn). 5. deposuit codd.; abrogauit Saxo. 6. pane supp. possit D. 7. hebftati S. abundanter DS. 9. questus {pro Quetus) coram r. S; conuocatus corr. in A man. rec. 12. inuenit D(Ai). potum VA. 13. ad hoc V; adhoc A; ad tiec, sed corr. in adhuc S. 15. cypho- rum A (i. e. scyphorum); calicum Saæo. 17. spreuisse V. 18. exequias VAS. 24. victu alia(!)D. sufficerentur A. defensare S. 25. Maggæ codd. {item Ann. Ryens.); Gambaruc Saxo, sed fieri poiest, ut inter- polator aliquis hoc nomen ex Paulo Diacono siimptum, qui iamen Gambaram eam uocat, intruserit; ceterum in marg. D manus recen- tior Gambarucha adscripsit. a suis filiis D. 28. nonum non håbet Saxo, sed in Annal. Ryens. legitur: quilibet nonus homo exiuit de regno; ceterum dubilo, an potius nona {pro nonu) scribendum sit, adiectiuo ad sors relato.

�� �