Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/348

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

330 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

{is} fecit fieri tres liburnas firmissimis lignis ae fortissimis clauis firmatas propter seuiciam maris transeundi, fecitque eas tegi superius cutibus bouinis propter procellarum iniuriam declinandam, ae posuit in qualibet earum .c. soeios eleetos, 5 sicque cum omnibus iter aggressus est. Perueniens autem prospere in Halogland vlterius inequaliter et varie per maria vagabatur in tanlum, quod consumptis panibus iam misero edulio et tenui satis vitam deducebant. Post multos dies audierunt quasi collisiones procellarum ; ex quo suspieati

10 terram esse in vicino, fecerunt vnum ascendere summitatem mali, qui asseruit terram altam esse ante proram. Cumque ad eam deelinassent, precepit Thorkillus, ne de gregibus in litore vagantibus plus reciperent, quam eis sufficeret pro vna comestione, asserens deos insule vlturos, si plus recipere

15 attemptarent; sed illi timentes famem, qualem iam experti fuerant, mactauerunt de gregibus copiose. Nocte igitur sequenti audiuerunt nemora et litora plena monstris claman- tibus; quorum vnum ceteris maius cum ingenti fuste versus naues vadare cepit, clamans, quod, nisi pro cede gregum tres

20 homines secundum numerum nauium exponerent, exinde nullatenus nauigarent. {Thorkillo igitur suadenfe tres sorte denotatos exhibuerunt; quo facto, optatum ventum habuerunt ae in vlteriorem Biarmiam nauigarunt). Que regio est perpetui frigoris ae profundarum niuium, habundans nemoribus inuiis

25 ae inusitatis alibi bestiis et fluuiis multis, frugibus earens et aliis bonis.

XIII. Illic Thorkillus subductas naues in tuto loeo posuit, dicens loeum Geruthi iam non longe distare; prohibuit eeiam,

1. Is addidi (ex Saxone). ffecit tres (om. fieri) D; fecit ferri fieri tres V; fecit ferri tres AS, sed ferri fort. S^ in fieri correxit. 3. tegi eas S; eas om. A. procella(!) V. 5—7. malim peruenientes . . vagabantur. 6. hologland A(V?); hielgelandh S (Halogiam Saxo). 8. tenui salis scr/psz; tenuitatis AS; tenuitis V; tenuiter D. 9. procel- larum, /. e. undarum. ex qua codd., correxi. 10. sumitatem VS. 13. receperant . . sufficerent S, corr. S^. 15 — 16. qualem qua (82 corr. iam) exp. sunt S. 17 .audierunt S. 19. vadare, /. e. per vadum ire; in marg. scriba A ante hoc in inseri voluit. quod om. S. pro mercede(!) A. 21. Manifestam lacunam ex Saxone expleiii. 24. abundans DS. 25. inusitati albi(!)A; inusitatis albis S. 28. ieruthi S. iam om. A. longe non S. proh. ne eciam aliquis V.

�� �