388 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
merunt; nam, ligatis post terga manibus, ventres eorum ape- ruerunt, primaque viscerum parte extracta ae palo affixa eos per clrcuitum currere coegerunt, donec egestis visceribus ex- inaniti caderent. Tali spectaculo Slaui territi non cito postea 5 Daciam inuadebant.
Contigit autem, \t episcopus Bremensis regem Ericum propter aliquas causas excommunicare vellet. Quod rex presenciens appellauit, adiensque curiam potenter obiectis episcopi satis- fecit. Insuper a papa postulauit, patriam suam et ecclesiam
10 Dacianam a prelacione Saxonica liberari. Papa, peticionem
tanti regis auertere nolens, promisit ecclesiam Dacianam archi-
episcopali honore insigniri, sicque letum regem abire dimisit.
IIII. Sed triste est, quod iam sequitur. Reuersus rex dum
in mensa epularetur, contigit adesse quendam citharedum vel
15 fiellatorem, qui artem suam multum commendans dixit fidibus inesse tantam virtutem, vt audientes sonum earum in amen- ciam verti possent; cumque interrogatus diceret se eciam habere talem artem ludendi, precibus et minis rex eum compulit facere fidem dictis. Precepit igitur fiellator omnia arma exportari,
20 atque reliquos armatos extra manere ludum non audientes, qui amentes tenere possent, ne mutuo se perimerent. Quo facto ludere cepit, primaque parte ludi audientes mesticia et stupore compleuit; secunda parte ludi adeo eos delectabat, vt eciam motu corporis cordis iubilum publicarent; postremo
25 modis acrioribus eos in rabiem conuertit, adeo vt amencie spiritum proderent confuso clamore. Igitur, qui exterius erant, intelligentes eos amentes effectos, concite accurrerunt; regem que cum aliis furentem cum comprehenderunt, continere nequi-
1. apperuerunt SV. 2. excitata A; exftracta D. 3. cre' (= currere) DVS; t^re (— terre!) A. 5. infestabant A. 6. ep. Breni. codd. = Hamburgensis antistes Saxo. 7. aliquas causas: mellus Saxo ob inanes et falsas suspiciones. pnciens {i. e. presen- ciens) S, sed postea correctum In feciens. 8. potenter o. e. satis- fecit: pontificis accusationem potenter repulit Saxo mnllo clarius; et dublto, an post episcopi duo verba respondens pape exciderinl. 11. auertere (/'. e. reicere) nolens DS; aduertere uolens VA. 14. cytharedum A; citharedum V. 14—15. vel fiellatorem: hoc epitomalurl debetur; vielle vocabatur instrumentum muslcum, quo iocu- latores utebantur. 16. tantam inesse D. eorum DVS. 18. ludendi om. S. 24. cordis om. S. puplicarent VS. 26. procederent V. 27. concilo AS. occurrerunt S.
�� �