Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/414

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

396 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

populares; Haraldi eciam bona spoliabat, quia porcionem sibi debitam de patrimonio detinebat. Audiens igitur Kanutus fratrum adinuicem dissensionem sub graui comminacione Ytrumque citauit in Sleswik; quos presentes concordauit facta

5 inter eos patrimonij equali par/zcione. Interea mortuo rege Swecie Gothi Magnum, filium Nicholai, regem fecerunt; quod audientes Sweci, apud quos maior et antiquior auctoritas erat regem eligendi, factum Gothorum spreuerunt regem alium eligendo; quem statim Gothi trucidabant. Magnus igitur

10 regnum Swecie tenens duxit vxorem filiam Bolizlaui, ducis Polonorum. Postea cum classe Danorum in Slauiam iuit; rex autem Slauie diu cum Danis et Polonis inimicicias gesserat, nomine Wertizlauus; cumque Dani Slauiam intrassent, occurrit eis in adiutorium dux Polonie, regemque Slauie valde humili-

15 abant. Egit autem Magnus nupcias suas Ripis.

V. Kanutus autem propter probitatem suam et bonitatem emulis carere non poterat. Nam Hinricus, filius Swenonis patrui sui, necnon et Vbbo prefectus cum filio suo ipsum continue regi Nicholao exponebant in tantum, vt populo ad

20 placitum conuocato rex publice contra Kanutum conquereretur, quod sibi dignitatem suam regiam vsurparet. Quo audito Kanutus, stupefactus de querimonia tam iniusta, surgens regi respondit: »Pater, grauiter peccant, qui mentem tuam contra me exasperant, cum fidele seruicium et sincerum cor semper

25 ad te habuerim. Nec Slaui me 'regem' sed 'dominum' vocant, quod maligne interpretantur, qui me odio habent; et dato, quod me 'regem' dicerent, certe gaudere deberes, quod regis obsequio vtereris. Vide eciam, quod litora Dacie, que prius deserta fuerunt, propter laborem meum iam secure habitari

30 possunt; et vbi prius personaliter in timore fuisti, veni et,

2. de raatrimonio D. 3. fratrum DV (adinuicem fratrum S); fratres A. discensionem A. 4. fleswich DVS. 5. particione scripsi; pcione DVS; participacione A (Saxo). 6 (9). gothy S. 7. auden fweci S. autoritas S. 8. verba eligendi . . regem alium om. A. 10. bolizslaui S; bolislaui A. 12. du (pro diu) A. 13. wentislauus AS. interessent AS. 16. probitatem et bon. suam S. 19. continuo A. 20. puplice V, uf soZef. 22. queremonia S, u/ sæpiiis. 25. tiabueram AS. 26. maligne A (sæpius). 28. obse- quii vteris S. quod om. AS. 30. Vt vbi A, veni om. S.

�� �