414 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
pulchritudine commendare. Qui cum paupertatem puelle obiceret (nam nulla bona in Dacia habebat), Kanutiis terciam partern patrimonij sui cum ea promisit; quo facto Waldemarus eam desponsauit, omnemque displicenciam, quam ad Kanutum 5 habere poterat, de corde amouit; nam pater Kanuti Magnus occiderat Kanutum patrem Waldemari, vt dictum est supra. Quorum adinuicem amiciciam rex valde suspectam habebat, sed cailid e dissimulabat. Accipientes autem ambo a rege licenciam, quasi bona sua in Swecia visitaturi, iuerunt ad
10 Swerkonem, vt Waldemaro filiam eius postularent. Omnibus autem impetratis apud Swerkonem, vt volebant, reuersi magis suspecti fuerunt regi quam prius. Cumque Kanutus in Juciam iuisset, Sweno apud Ringstad Waldemarum increpat tanquam perfidum et proditorem, ostenditque falsas litteras sibi missas
15 de amicicia Swerkonis cum ipso et Kanuto. Tune Waldemarus, valde commotus de calumpnia sibi imposita, improperauit regi de mala remuneracione, quam sibi iam faceret pro tanta fidelitate, sicque ab eo in Juciam recessit; rex autem Roskildie mansit,
20 XI. Slaui autem Sialendiam applicantes, quia cuncta circa litora prius expi/auerant, Roskildiam subito inuadere cogi- tabant; sed, vix tempestiue Danis eorum aduentum cognoscen- tibus, quasi funditus sunt deleti, Eo tempore Dacia adeo per piratas vastata erat, vt a finibus Wendesysel vsque Eydoram
25 fluuium omnia opida per litus orientale deserta fuerunt ae terra inculta. Sialendia ab ortu et meridie vastata fuit; Feonia preter paucos incolas nichil habebat; Falstria aliquantulum
2. no nulla {pro na nulla) V. haberet AS. 3. matrimonii (!) V. waldemaro AS, sed o in S postea corr. in 9. 4. disciplinam displi- cenciam D. 5. åmouit codd. 6. Kan. patrem W. occiderat AS. 8. dissimulauit S. 9. visitari A. 10. waldemaro A; ad waldemaij. S; waldemaij. (et sæpe Wald') per abbreuiationem DV, quæ omnes casus significare potest; Waldemarus Langebek. postularent AS; postu- laret DV {Langebek). 11. apud Swerkonem om. S. volebant, optinuerunt. Reuersi (!) A. 13. ringstadh VAS. 14. falsas D; fabtas(!) V; fabulosas AS. 16. ppauit (preparauit!) V. 18. rofk/ codd. 20. Slaui vero AS. 21. expilauerant scripsi (vastarant 5axo); ex(s)tirpauerant codd. inepte. 22. ggnoscentibus scripsi; agnoscen- tibus codd. 23. Eo, ut vid., D; Quo VAS. 24. wendefyfl DV; wendefyfæl A. 25. opida omnia D. fuerit V. 26. fyonia V; pheonia AS. 27. paucas(!) S. falstria autem S.
�� �