Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/434

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

416 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

postea cessauit, sed eciam vrbs mercimoniis splendida ad miserum opidum est redacta. Ea tempestate Kanutus iuerat in Sweciam, Waldemarus vero in Sialendia morabatur; audiens autem, Saxones Juciam intrasse, festinauit, collectisque Jutis 5 contra Teutonicos properauit ; quod illi audientes tam velociter fugerunt, \t tribus diebus viam perfieerent, quam sex mensibus triuerant veniendo.

XIII. Accidit eo tempore, vt Swerko, rex Swecie, ,per proprium cubicularium nocte dormiens occideretur. Quod

10 deus statim vindicauit; nam paruo post tempore quidam Magnus, qui ob ambicionem regnandi cubicularium ad hoc induxerat, dum contra Karolum, filium Swerkonis, propter regnum bellaret, est occisus. Eo eciam tempore Slaui adeo Feoniam vastauerunt, yt, si alia vice tantum fecissent, nullus

15 ibi cultor mansisset. Sweno \vero), iterum ab Hinrico auxilium mutuatus, venit in Othens, veneruntque ad eum pro auxilio omnes incole illius terre. Sed Kanutus et Waldemarus, cum magno exercitu applicantes, cito paucitatem Feoniensium destruxissent, nisi Waldemarus eis propter priorem Slauorum

20 insultum misertus fuisset. Nam eo actore bellum versum est in colloquium, condictumque est, yt Sweno cum paucis clien- tibus in Lalandiam iret ibique exspectaret, donec Kanutus et Waldemarus venientes plenius cum eo de pace tractarent. Sequenti die Sweno recepit Waldemarum ad colloquium in

25 ecclesia sancti Albani, nemine presente, excepto Absolone, coeuo ae collactaneo Waldemari, multisque modis nitebatur eum auertere a Kanuto; sed Waldemarus respondit, quod frustra pro hoc laboraret, dicens se multa pro ipso Swenone

1. mercemoniis h. 1. A; om. S. 2—7. Ea tempestate .. veniendo: qiiæ his respondent, Saxo post ea håbet, quæ epitomator v. 8—13 in breuius contracta narraiiit, parum recte miitato ordine, cum sic parum appareat, quam causam in Sweciam eundi Kanutus habuerit (»solandæ matris gratia«, ut dicit Saxo). 2—3. iuerat Suecia(l) A; erat in Swecia S. 6. perfecerunt A. 7. intrauerant (!) S. 8. Accidit autem AS. 10. statim deus D. paruo post tempore DV (Saxo); paruum p. tempus A; post p. tempus S. 11. qui om. S. 12. contra {pro propter) A. 13. pugnaret D. eciam om. D. 14. uastaruntV. 15. vero addidi (At Sveno Saxo). 16. in otlioniam S. 18. fionen- siura V; feonensium D; pheonencium A. 20. actore, /. e. auctore. 22. expectaret VS. 22—23. waldemarus et Kan. S. 24. Sweno seq. die S. 26. et collactaneo A.

�� �