432 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
impedita, tandem regi mirabiliter innotuit. Nam quidam Teutonici in seruicio dictorum conspiratorum manentes vene- runt semel in domum cuiusdam solitarij in silua, vbi ammi- rando adinuicem loquebantur, qualiter rex inter tot domesticas
5 insidias constitutus tam diu vitam tenuisset. Ad omnia dili- genter aduertit ille solitarius eis nescientibus, ae postmodum regi per quendam securum nuncium intimauit. Cumque con- spiratores intelligerent insidias suas regi manifestatas, Magnus fugit ad Hinricum, ducem Saxonum; Kanutus et Karulus in
10 Sweciam aufugerunt. Tandem, mediante Absolone, Magnus rediens coram rege totam seriem insidiarum sibi positarum aperuit, dicens eum sola diuina clemencia conseruatum. Cui rex negat familiaritatem, f amiciciam donauit; sed Kanutum et Karulum nec eciam videre volebat.
15 XXVIII. Post hec rex conuocatis omnibus nobilibus Dacie et Swecie regales nupcias filio suo Kanuto fecit. Quibus peractis Eskillus archiepiscopus , regem secreto alloquens, aperuit intentum suum de monasterio intrando, addens se habere litteras papales, quibus sibi dabantur et licencia resig-
20 nandi et auctoritas alium instituendi. Die autem statuta con- ueniunt episcopi Lundiam. Eskillus coram omnibus ostendit, conuocato populo, quantam soUicitudinem pro ecclesia habu- erat, litteraque pape lecta coram omnibus baculum et annulum super aram ponit. Multis autem lacrimantibus, cum succes-
25 sorem nominare deberet, ius suum sibi a domino papa datum capitulo Lundensi tribuit pro successore eligendo. Omnibus autem concordantibus in Absolonem, omnimode restitit Absolon, nullo modo acceptare volens, neque flexus precibus archiepi- scopi neque regis; tandem, cum violenter eum in cathedra
30 archiepiscopi locare vellent, ad curiam appellauit. Pendente
3. amirandeA. 6. ille om. AS. 9(14). kardus S. 12. apparuit, corr. in apperuit (=18) V. gseruatuni scripsi (seruatum Saxo); obseruatum codd. 13. amiciciam codd., vix recte; at ueniam epito- matorem scripsisse credo, Saxonem seciitiis. 14. voluit S. 15. nobili- bus om. A. 16. Kanuto om. S. 18. addes scripsi; ae codd. 19. dabantur (A: dabatur) post instituendi transp. AS. et prius om. S. 21. lund^ codd.; Lundis Langebek. 22. conuocate A. solitudinem V. 24. posuit AS. 25. debereret A. 27. in absolone S. 28. flexus genibus precibus V. 29. eum que in chathedra S.
�� �