442 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
vltra Albiam, maxime quia in singulari certamine amiserat duos meliores pugiles imperij, quos proslrauerunt Sweno Stark et Brotherus Frisones.
Anno .15. transiuit vltra Albiam, vastauitque incendio 5 terram comitis Hinrici et sibi subiugauit; edificauitque duo castra contra Hamborgh, quam et cepit. Fecit eciam construi castrum Trafneminnæ et castrum Lin in Thetmercia.
Anno .17., conuocatis multis principibus et episcopis omnibusque nobilibus regni, fecit filium suum primogenilum
10 Waldemarum Sleswik coronari in regem.
Anno .18. cum mille quingentis longis nauibus intrauit Estoniam, et post multa bella eam victam ad Christum con- uertit, Danisque subdidit vsque in presentem diem. (Videatur Additamentum infra positum p. 4-59).
15 Accidit post hec, vt comes Hinricus, iturus peregre ad terram sanctam, committeret regi terram suam interim defen- dendam. Rex autem eo absente eius vxorem, vt dicitur, carnaliter cognouit. Reuersus autem comes cum didicisset iniuriam sibi factam, insidiose cepit regem in Lythø, dum
20 dormiret in lecto suo, anno regni sui ,22., ae filium eius Walde- marum regem, posuitque eos in castro Swerin ; vbi manserunt fere per triennium capti, donec per Danos redimerentur pro xl'^ milibus marcis puri argenti. Sed et equi et vestes et alia clenodia, que dederunt omnibus melioribus Saxonie in die
25 exitus sui, forsan non minus valebant. Insuper coacti fuerunt iurare pro se et suis super corpus Christi, vt hec iniuria eis facta nunquam vindicaretur. Rex autem ad regnum reuersus
1. amiserat V. 2. pugiles meliores V. proslrauerunt OE; prostrauerat VÅS. fueno fbarchi O. 3. broderus AS; brothær ganling Ann. Rxjens. 4. incendiis A; om. SO. 6. hamburgh O; hamborch AS. 7. trafneminæ S; trafnemynnæ A; tranfmuni (-ne?) O, sed u in i corr. vid. lin VAS, fort. corruptum; om. O; fum, ut vid., E. tethmercia S; thetmarcia O. 9. omnibusque O; omnibus VAS. 10. fleswich VS; i'leswic O, et sic sæpius variatur. 11. nauibus longis SO; longis om. A. 15. post hoc AS. 17. vxorem ipsius O. 18. Reuersus igitur O. 19. sibi om. O. lytho AS; løthø O. 20. .XX. A. 21. castrum A. Iweryn V; fuerin AO. 22. fere om. S. capti om. O. 23. lx. O et Ann. Ryens. marchis VO; marcarum Ann. Ryens. 25. sui om. O. forsan non minus etiam O, sed postea hoc deleto s. s. est in duplo plus. 26. pro se om. A; pro se et suis om. S. corpus domini O. 27. ad terram O.
�� �