Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/49

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas





CHRONICON LETHRENSE.


DE ANTIQVISSIMIS DANIE REGIBVS.


  1.   PRIMO tempore inuadente Daciam Imperatore, ln etate Dauid, partes iste: Jucia, Feonia, Sialandia, Møn, Falster, Laland, Scania, non dicebantur Dania uel Dacia, sicut postea docebimus, quia nullo regebantur imperio <proprio>, sed ad regem Suethie habuerunt respectum. Fuit enim in Upsala ciuitate Suethie rex quidam, Ypper nomine, tres filios habens, quorum unus Nori, alter Østen, tercius Dan dicebatur. Quem pater suus misit in has partes, que nunc dicuntur Dacia, ad regendum insulas .IIIIor., scilicet Sialand, Møn, Falster, Laland,

A = cod. Arnæmagnæanus 843, 4to.— E = codex Erfordensis. — M = codex Arnæmagnæanus 841, 4to.— C = consensus codicum EM.V = antiquæ versiones Danicæ, quas interdum consului, maxime de formis nominum, quamquam etiam in illis valde variantur.—In commentario critico, ne inutili onere laboraret, paucas scripturas vel scripturarum correctiones, quas prorsus nullius momenti esse mihi persuasum erat, quamquam diligenter enotatas habeo, consulto omisi. In orthographia A sequor, si nihil aliud adnotatur. Libelli inscriptionem et capitum. numeros addidi.

Cap. I. 1. Primo tempore, i. e. Prima vice; in etate Dauid, i. e. ante multa sæcula. invidente C. 2. Fionia M Syalandia C (et sic in sequentibus fere semper; in textn A sequor, etiam in aliis eiusmodi nominum formis, ut statim in Suethia). 2—3. Falstria. Lalandia C. 4. regebatur C proprio addidi (regis fort. ante regebantur leg. V). 5. Swecie M semper; Suecie (vel interdum Swethie, Swechie) E. 5—6. Verba octo habuerunt .. Swecie om. M. 5. Wpsala E. 8. hac M dicitur Dacia M; Dacia dicitur E. 9. regendum C; regendas A Sielandia A Falstar. Laland E; Falstria et Lalandia A.