Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

46       SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

   III.   Erat ergo Dan rex in Dacia per triennium. Tandem cognouit uxorem suam Danniam genuitque ex ea filium, nomine Ro. Qui post patris obitum hereditarie possidebat regnum; patrem uero suum Dan colle quodam apud Lethram tumulauit Sialandie, ubi sedem regni pro eo pater constituit; quam ipse post eum diuicijs multiplicibus ditauit. Tempore illo ciuitas magna erat in medio Sialandie, ubi adhuc mons desertus est, nomine Høkæbiærgh; que Høkækøping nuncupata est. Ad quam ut mox Ro rex vidit quod mercatores a nauibus in uia currus conducentes multum expenderent, a loco illo ciuitatem amoueri iussit ad portum, ubi tenditur Ysæfjorth, et circa fontem pulcherrimum domos disponere. Edificauit ibi Ro ciuitatem honestam, cui nomen inposuit partitiuum post se et fontem, partem capiens fontis partemque sui, Roskildis Danice uocans; que hoc nomine uocabitur in eternum. Vixit autem Ro rex ita pacifice, ut nullus ei aciem opponeret; nec ipse usquam expedicionem direxit. Erat autem uxor eius fecunda sobole, ex qua genuit duos filios; nomen primi Helgi et secundi Haldan. Cumque cepissent puerj robore confortari et crescere, obijt pater eorum Ro et sepultus est tumulo

Cap. III. 1 Erat autem Danus C Tanden (!j A; Anno tandem tercio C. 2. cognouit ux., cfr. Genes. 4, 1 al. Daniam M. 3. posse- debat A. 4. uero om. C Danum C quodam om. C. 5. pro eo pater AE; patris pro eo M. 6. quam A; quem E; qm M. 7. Syalandie in medio C. 8. est om. C nomine om. C Høg(i()æbjærgh V; Høkæbyargh E; Høkæbyærch M; Hekebiarch A que Høkekoping A; vbi sila (M: cita) erat ciuitas que Høkækøping (M : Høkæ- køpyng) C nuccupata E. 9. ut mox (con: ex mons) Ro rex uidit A (sed ante uidit supra vcrsiim postea add. est uenit); videns rex Bo C. 10. post conducentes in C additur naule, interpreta- nienlnm vocis mercatores. exl'penderent IVI. 11. amoueri A; remouere C Ysæfjorth EV; isæfjorth M ; Ysafjorth A. Post hoc nomen in C additur conferre, quod pro varia scriptura ad remouere adscriptum fnit. 12. et om. C pulcherrimam E(?) domus C. dissponerc A. 13. i)artitiuum inposuit A. 14 fontem A; finitm(!) E; finitiuu IW. 14 — 15. Roskildam M; Roskyldam E. 15. Dacie uocens A iiocalur AC, correxi. 16. rex Ro C 17. vmquam C. autem A; cciam C. 18. [teigi A semper, quod sequor; in C nominis scriptura mire variatur (Helhgi, Hæliglii, Hælg(li)i, Hællii, tielliy, Helghi, Hælglie, Hælgy). 20. el obiit C (et fort. pro te — tune).