Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
73
SVENONIS AGGONIS FILM LEX CASTRENSIS

S


Omnem elenim controuersie scrupulum antiquitatis solertia ex aula principum eliminare satagens in id suniino studio incubuit, ne uel minima liligii causa inter commilitones existeret, sed potius ut eorum animos, qui eodem pugnandi desiderio estuabant, fraterna quedam dilectionis compago uniret.

CAP. V.

DE LEGIBVS MINVTOS EXCESSVS CONCERNENTIBVS.

Priscorum autem curialium, qui et nunc militari censentur nomine, hec uigebat consuetudo, ut absque armigeris el famulis alterna sibi prestarent obsequia et uicissim sibi famularentur. Unde constituerunt, ut, si quis sodalis sui equum cum proprio adaquaret, alterum eundo, alterum equitaret redeundo. Quod si uero quis, alieno caballo ad aquandum subuectus, parcitatisque attractus macula unum eundemque equitando iret et rediret, et super eodem excessu ter conuentus binoque commilitonum teslimonio conuictus esset, placuit eum uno homine exterius in cenando residere. Moris quippe fuit, ut uel secundum uirtutis titulum uel temporis prioritatem uel nobilitatis propaginem locis sibi assignatis residerenl milites, ut sic uel dignitate potiores uel tempore priores loca capesserent digniora. Unde liquet, quod nemo sine singulari contumelia et opprobrio a consueto loco transferri potuerit. Pari eum sententie subiacere decreuerunt, qui inter pabulandum suo equo ter aristas porrexerit, alieno uero stipulam, et super hoc, ut antea, duorum conuictus testimonio fuerit. Item, si quis equos adaquando contra fluminis gurgitem ascendens lympham turbauerit, ita ut nisi turbulentam alii potare nequeant, similique testimonio idem ter fecisse constiterit, simili iudicio obnoxius erit. Similem namque culpam par pena condemnat. x\mplius, si quem obstinata presumptio

vt ^ ptoe). 20. cedit. 22. super. Eidem eum. 23. item. 25. simulq;. 26. simul.

Ad S. 22. alieno vero stipulam = Saxo p. 528, o.