S
legum decisione sunt diuise, sexta commilitonum manu, ut
maiores, uel tertia aut secunda, quales medioxume sunt uel
minute, prout superius enucleauimus, terminare.
CAP. XIV.
DE PRODITIONE ET CRIMINE LESE MAIESTATIS.
Enumeratis iam legibus, quibus minores controuersie antiquilus decidebantur, superest, ut ad maiora transeamus negotia. Cum uero uersuti hostis diaboli quotidiana sollicitudo id unice agat, ut nos suis imposturis circumueniat, callide nos ab uno ad alium excessum sensim ueluti per gradus ascendere facit, ut tandem ad damnationis interitum, completo delictorum cumulo, seducat. Nam ubi pestifera suggestione satellites suos in minutis exercuerit, postea eos ad maioris ruine lapsum indesinenter inuitat. Sic, quos antea cum commilitonibus suis ad cedis usque discrimina rixari perdocuerat, eos tandem audacius aggreditur instigatque, ut domino principique suo proditione mortem machinari non uereantur. Si quis ergo detestando hoc facinore se noxium reddiderit, ut proditionis consihum contra dominum suum mohri ausus fuerit, non solum uite, sed et omnis substantie sue iactura illum damnandum censuerunt. Hac itaque forma conueniendum decreuerunt, si quem rex de proditione uel crimine [Maiestatis] — — — — — — — — —
11. prodocuerat {pro pdoct? erat), dum (pro dm). 14. inde prodi- toris. 19 sqq. Lacunam uno folio amisso ortam aliis usus fontibus explere tentaui.