Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

146 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Oblatæ et Regum sequentiuni literæ Immunitatis, datæ huic monasterio, Valdemari II'*' &c.

2. De fundatione monasterii Tut§ vallis.

Alterum est fundatio monasterii Tutæ vallis, Danice Twis. De hac literæ Ducis Burisii fundaticiæ, quæ occurrere, hane sententiæ habent summani:

»Se, considerantem tam patris sul quam fratrum repentinum et improuisum ex hac uita excessum, item ea temporalibus de bonis usque manere, qu§ ad §ternam remittuntur patriam, consultissimumque esse de mammona iniquitatis Christi pau- peres sibi amicos facere {Luc. 16, 9), obtulisse domino noslro Jesu Christo et omni honore dign§ matri eius Mari§ pr§dium, quod dicitur Tvisel, ut ex eo §dificetur Cisterciensibus mona- sterium, sperareque pro his mundanis et perituris §ternam in c§lis domum §ternamque uitam, dummodo per gratiam dei ita se gerere possit, ut manus eius sinistra nesciat, quid fecerit dextra [Matth. 6, 3), hoc est, dummodo mundanum fauorem commodumque nullum in eo sibi qu§reret aut suis. Ei uero qui uiolauerit hoc sacrum munus, exspectandam esse dei p§nam et §ternam damnationem etc.

Literæ scriptæ sunt anno 1163. Idem ille Burisius est, qui ob insidias paratas regi Valderaaro I™° captus est et carceri traditus, ubi oculi ei ob proditionem et perfidiam effossi.

Tertium et ultimum est evilescens scilicet ob turpitudinem et flagitia monasterium S. Michaelis penes Slesvicum et eius loco accrescens aliud, quod Aurea dicebatur Insula. Quæ de eo occurrere lectu digna, ab anonymo quodam scripta, ita sonant:

3. De fundatione monasterii Auree Insule.

I. Eiximie fatuitatis et hebetudinis insulse indicium est de

presentibus nichil curare vel querere, de futuris nichil prorsus

prenoscere nec cauere. Iccirco ad instructionem posterorum

ea, que in schedulis et vilibus chartis sparsim conscripta

5 diffluebant, de fundacione Auree Insule et de mutacione loci

R = textus Resenii. — S = textus Suhmii. — H = textus Holder- Eggeri. — C = consensus RSH. — G = correctiones meæ. Ortho- graphiæ miniitias prætereo. — 2. nihil RS ubiqiie. 4. vilebus R.