Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/170

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


160 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

XXII. De Suenone episcopo, fundatore maximo, et de bonis, que contulit claustro.

XXIII. Testamentum episcopi Suenonis, eo presente et preci- piente et Rotnane sedis legato confirmante a capellano suo Pa.

5 conscriptuni.

XXIIII. Item aliud testamentum eiusdem episcopi.

XXV. Priuilegium domini regis Waldemari.

XXVI. Priuilegium domini regis Kanuti filij Waldemari.

XXVII. Priuilegium domini archiepiscopi Absalonis.

10 XXVIII. Item aliud priuilegium eiusdem archiepiscopi.

XXIX. Rescriptum domini pape Alexandri ad Suenonem epi- scopum.

XXX. Priuilegium domini pape Urbani de plenaria libertate monachorum super decimis ad petitionem eiusdem episcopi.

15 XXXI. De moribus domni Suenonis episcopi.

XXXII. Rescriptum domni apostolici ad eundem episcopum.

XXXIII. Item rescriptum domni apostolici ad eundem epi- scopum, unde supra.

XXXIIII. Item littere domni apostolici ad archiepiscopum pro 20 eodem episcopo, unde supra.

XXXV. De fine uite domni Suenonis episcopi.

XXXVI. Nomina abbatum, qui prefuerunt in hoc monasterio.


�Capitulum I.

Quo tempore uel a quibus personis hoc monasterium

inicium sumpsit.

Fol. S"". 25 II r\nno igitur ab incarnatione domini m.c.Ixv. mense Februario, xvi. die eiusdem mensis, domnus Henricus, primus abbas Uitescole, emisit conuentum huius cenobij ad locum, qui dicitur Smaheng, quem sibi parauerat reuerendus Eskiilus Arusiensis episcopus. Sed quia isdem locus pauper 30 erat et insufficiens, utpote non habens nisi solum predium, et episcopus celeri morte de hac uita in expeditione contra Sclauos decessit, predictus abbas cepit tractare cum uenerabili uiro domno Suenone, qui Eskillo iam defuncto electione

23 — 24. Quo tempore . . sumpsit rubris litteris scriptum. Capt. I. post sumpsit demum håbet C, sed transposui, sicut etiam in seqq. capp.