Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/172

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

162 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Capitulum II. Quod fratres, ut maiorem gratiam haberent electj sui, concesserunt

ei Smaheng.

tostquam fratres uenerunt Weng et ibi habitare cepissent, et electus eis per omnia placabilis factus esset, obliuiscens 5 funditus amaritudinem indignationis sue, quam contra eos habuerat, ut maiorem gratiam ipsius haberent, concesserunt ei Smaheng, ut illud predium sub potestate sua Hbere haberet et, quocunque uellet modo, illo uteretur. Quod ille, benigne suscipiens et de beniuolentia eorum maiori erga eos amore

10 accensus, paruo tempore sibi retinuit et postea fratribus |[

Fol. 4. resignauit, accipiens ab eis mansionem Karlebu, que ad Weng

pertinebat; sed et ipsam cum alijs bonis, que claustro con-

tulerat, cum omni deuotione restituit. Erat autem episcopatus

tune ualde tenuis et pauper, sed ipse eum dilatando diuitijs

15 et honoribus ampliauit; et quecunque claustro dedit, de pro- prio patrimonio fuerunt et de his, que de superfluitate mense sue in episcopatu acquirere potuit.

Cap. III.

De primo abbate, quomodo ex parte regis et episcoporum

Romam perrexit.

20 lost hec domnus abbas Henricus honorandum uirum Briennum constituit abbatem. Hic aliquando hospitatus est apud abbatem Johannem in Weng, qui irreuerenter satis eum suscipiens puerosque eius male tractans fecit ligari propter annonam, quam latenter tulerant de horreo ad pabulum

25 equorum suorum, quod insufficiens eis dabatur. Vnde Johannes abbas in sinodo accusatus, cum se expurgare non posset, resignauit abbatiam electo et factus est monachus ordinis Cisterciensis, sicut supra diximus. Abbas igitur Briennus ordinatus mox consultu domini regis et electi sui necnon

30 aliorum episcoporum Romam perrexit; et domino pape de mutatione claustri cuncta per ordinem diligenter intimauit et ei litteras super hoc missas dedit. Audiens autem apostolicus mutationem dextere excelsi factam gauisus est, sicut semper

33. mutatio dexteræ excelsi: Psalm. 76, 11.