Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/176

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

166 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

apud Weng fratribusque eiusdem cenobij ibidem sub regula beati Benedicij famulantibus colonos suos cum omni iure nostro regali, quod soluere prius consueuerant exactoribus nostris propter expeditionem, que Danice leyding nuncupatur,

5 contulisse, et hoc pro remissione omnium peccatorum nostro- rum, parentum, antecessorum et omnium fidelium defunc- torum. Quicunque ergo istius pagine nostre decreto in zelo malo obuiauerit et, quod nos ratum statuimus, diaboli spiritu arreptus atque exagitatus irritum facere temptauerit, sed et

10 sigilli nostri corroborationem uiolauerit, sit portio eius cum

Juda traditore Christi et uia cum illis, qui domino dixerunt:

'Recede a nobis; scientiam uiarum tuarum nolumus'; sitque

alienus a sacrosancto corpore et sanguine domini nostri Jhesu

Christi, nisi penitentia ductus ad satisfactionem condignam

15 uenerit.

Cap. VII.

Quod domus hec in exordio suo non sit sine fundamento fundata.

Fol. 6^'. Il i\l on est silendum, quod in primis scripsisse debueramus, qualiter abbas Henricus scripserit domno apostolico super

20 loco, quem sibi Eskillus episcopus offerebat, et quid ei aposto- licus rescripserit. Fuerat autem episcopus Eskillus scismate Octouiani maculatus, sicut et quidam alij episcopi et ipse rex, et iccirco abbas distulit inconsulto apostolico locum suscipere de manu eius. Octouianus enim in scismate electus erat

25 contra catholicum papam Alexandrum; cui consenserunt multi reges et principes et ecclesiastici uiri, necnon et imperator Romanorum Fredericus. Ne ergo aliquis putet uel dicat, quod domus hec in exordio suo fundata fuerit sine fundamento, audiat, quale fundamentum domnus apostolicus priuilegio suo

30 iecerit, rescribens abbati Henrico et fratribus eius.

Cap. VIII.

Littere domni apostolici ad abbatem Henricum super loco, quem

sibi offerebat Eskillus episcopus.

rVlexander episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filijs Henrico abbati et fratribus monasterij sancte Marie de Uitescola

11 — 12. qui dixerunt deo: Recede . . nolumus: Job. 21, li-. 25. cotholicum C.