Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/179

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTERIl CARÆ INSVLÆ 169

aucloritate regia mandantes, ut nemini fas sit hane nostre deuotionis lar||gitionem calumpniose cassaie seu quacunque Fol. 8^ obliqua cauillatione infringere uel dissipare. Quod si a quo- quam fieri contigerit, regie indignationis animaduersione grauissima percellatur et dei omnipotentis offensam et ab- 5 hominationem tante presumptionis ultricem in nouissimo ex- amine sustineat.

Cap. XII. Quomodo transierunt de Weng ad Galue.

V^umque in predicta ecclesia de Weng deo per tres annos seruissent in multis tribulationam persecutionibus, quas eis 10 inferebat nobilis femina domina Margareta, soror Erici comitis, fecerunt concambium cum rege, in quo rex optinuit duas partes de Weng, ualentes .xx. marcas auri, et fratres terram in Hathelef, quam rex emerat ab heredibus nobilis mulieris Ingare, ualentem .xx. et unam marcam auri, ita ut monachi 15 unam marcam auri plus haberent a rege. Nam Weng tota tune temporis inter possidentes preeiabatur .xxx. mareis auri tantum. Quod postquam factum est, omnes fratres simul congregati, assumptis reliquiis et ossibus fundatorum, Eskilli uidelicet episcopi et Eriei eomitis et aliorum, cum consilio et 20 auxilio regis et episcopi se et omnia sua ad insulam, que uoeatur Calue, transtulerunt, locum dantibus eorum aduentui nigris monachis, qui prius ibi habitabant. Et notandum, quod in Weng non fuerunt monachi nigri nisi tres tantum cum abbate, in Calue uero non plus quam duo, quando ordo Cisterciensis 25 ea suscepit. Vt autem hee translatio firma esset, domnus abbas Briennus secundo iuit Romam; et inueniens in Clara- ualle uenerabilem uirum Eskillum, Lundensem archiepiscopum, apostoliee sedis legatum, postulauit ab eo ad presens negotium priuilegij sui confirmationem, quod libenter ei || coneessit. Iste 30 Fol. 8^ archiepiscopus Eskillus semper et ubique edificationi et con- firmationi huius domus intendit et deuotus fuit, licet ante priuilegium suum non dederit, quia prius non petebatur. Ipse eduxit duos conuentus, unum de Cistercio, alterum de Clara- ualle, et fundauit duo monasteria, Heriuadum in Scania et 35 Esrom in Selandia, de quibus plura examina monachorum diflfusa sunt per Daciam ; et postea in Claraualle est monachus