Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/193

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 183

ciensis obsequio diuino ibidem iuglter mancipatis, donationem tam ordinarie factam irrefragabiliter confirmamus Uerum eliam, ne in donatorum numero obductione ignorantie hominum corda aliquatenus queant uacillare, debite eundem rerum con firmandarum numerum duximus adnotandum: Villam uidelicet 5 nomine Karlebu, quam urgente inuincibilis necessitatis articulo prius ab eis optinuerat. Ad hec allodia perplurima in uillis istis: Attethorp, Øgethorp, Røzmose, Ening, Hagethuet, Hilde- stat, que aut ex bonis hereditarijs aut alio quocunque titulo conquisiuit, quecunque etiam in uillis memoratis, seu in siluis lo seu in agris aut ceteris appenditijs, possessionibus eius in ultimis laborantis addicta reperiuntur, perhenniter eis in- conuulsa concessit. Preterea equitium, quod in Sundrehereth eum contingit, eorundem possidendum usibus assignauit. Actum ab incarnatione domini anno .M.c.lxxx.m. VP" Kl. Sep- 15 tembris, in conspectu illustrissimi Danorum regis Kanutj, astantibus eiusdem fratre Waldemaro duce, necnon et Walde- maro Sleswicensium electo, Omero || Burgalanensi episcopo, Fol. i?"^ Stenaro Wexionensium pontifice, Walberto abbate de Esrom. Hane nostre confirmationis cartulam quecunque ecclesiastica 20 secularisue persona attemptare instinctu nefario presumpserit, indissolubili anathematis uinculo innodata a communione corporis sanguinisque dominici, ni condigna penitudine resi- puerit, sequestretur, post obitum gehenne supplicijs eternaliter condempnanda. .25

Gap. XXVIII. Item aliud priuilegium eiusdem archiepiscopi.

/\bsalon, dei gratia Lundensis ecclesie archiepiscopus et apostolice sedis legatus, Danie Suethieque primas, Willelmo abbati de Øm salutem et ad brauium adoptatum pertingere. Cum ex ratione commisse nobis potestatis teneamur unicuique 30 sua iura prouidere, proniori tamen affectu iuste petitionis eorum uota tenemur exaudire, qui maioribus religionis meritis iuuantur et studijs. Quicquit enim locis religiosis deuotionis confertur intuitu, dum modo prouida deliberatione constant esse collata, nostre confirmationis auctoritate uolumus roborari. 35 Quod ergo frater noster Sueno, Arusiensis ecclesie episcopus, pie deuotionis obtentu uobis et ecclesie uestre ultime uolun-

23. ni C, fort. errore pro n = nist.