Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/196

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

186 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

materiam habeat malignandi uel quomodolibet ipsos contra iusticiam molestandi, uobis per apostolica scripta mandamus et districte precipimus, quatinus omnibus (!), qui sunt uestri iuris, auctoritate nostra prohibere curetis, ne a memoratis 5 fratribus Careinsule uel a fratribus aliorum monasteriorum Cisterciensis ordinis, qui in episcopatibus uestris consistunt, de noualibus vel de alijs terris, quas proprijs manibus aut sumptibus excolunt, ullatenus decimas presumant exigere uel quomodolibet extorquere. Nam si de noualibus tantum uelle-

10 mus intelligi, ubi ponimus de laboribus, de noualibus pone- remus, sicut in priuilegijs quorundam aliorum apponimus. Quia uero non est conueniens uel honestum, ut contra instituta sedis apostolice uenialur, que optinere debent inuiolabilem firmitatem, mandamus uobis firmiterque precipimus, ut, siqui

15 monachi, canonici, clerici, uel laici contra priuilegia sedis

apostolice predictos super decimarum exactione grauauerint,

Fol. 19^ laicos excommunicationis sententia percellatisj|, monachos et

canonicos siue clericos, contradictione, dilatione et appellatione

cessante, ab officio suspendatis, et tam excommunicationis

20 quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satis- factionem inuiolabiliter obseruari; nec littere ille habeant firmitatem, quas contra tenorem huius scripti ab aliquo con- stiterit impetratas. Ad hec uobis presentium auctoritate precipiendo mandamus, quatinus, siquis in monachos uel

25 conuersos prescripti monasterij Careinsule uel aliorum mona- steriorum Cisterciensis ordinis manus uiolentas iniecerit, eum candelis accensis excommunicatum publice nuntietis et faciatis sicut excommunicatum ab omnibus cautius euitari, donec congrue satisfaciat predictis abbatjbus et fratribus et cum

30 litteris diocesani episcopi rei ueritatem continentibus aposto- lico se conspectui representet.

Cap. XXXI. De moribus domni Svenonis episcopi.

ri is ita breuiter dictis de priuilegijs super bonis, que contulit domnus Sueno episcopus claustro, et libertate deci-

2. målestandi C. 10. noualllibus (eraso 1) C. 27. acensis C.