Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

190 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Cap. XXXIII.

Item rescriptum domini apostolici ad eumiem episcopum,

unde supra.


�C.


�<elestinus episcopus, seruus seruorum dei, venerabili fratri Fol. 2r. Suenoni, Arusiensi episcopo, || salutem et apostolicam bene- 5 dictionem. Ex litteris uenerabilis fratris nostri Absalonis Lundensis archiepiscopi et aliorum relatione didicimus, quod fraternitas tua ita hucusque gessit sollicitudinem pontificalis officij, ut clerus et populus tue iurisdictioni subiectus et spiri- tualiter et temporaliter superna tibi fauente gratia susceperit

10 incrementum. Quia uero propter senectutis molestiam et multiplicitatem grauaminis, quod episcopale officium necessario comitatur, suscepto proposuisti oneri cedere, super quo pie recordationis Urbanus predecessor noster petitionem tuam ad se directam admisit et indulgentie tibi scriptum direxit, memo-

15 rati archiepiscopi duximus hec arbitrio committenda, ut et ipse tibi cedendi episcopatuj, cum requisieris, licentiam tribuat et prouideat iuxta facultatem ecclesie tue de bonis eius, unde honeste ualeas sustentari, et faciat, que super hoc statuerit, firmiter obseruari.

Cap. XXXIV. 20 Item littere domini apostolici ad archiepiscopum pro eodem

episcopo, unde supra.

V><elestinus episcopus, seruus seruorum dei, uenerabili

fratri Absaloni, Lundensi archiepiscopo, salutem et apostolicam

benedictionem. Eam de tua sinceritate conscientiam semper

25 habuimus, ut auctoritate sedis apostolice non requireres exe-

quendum, nisi quod nosceres equitate honestateque subnixum.

Vnde tanto securius tue postulationibus fraternitatis annuimus,

quanto puritatem conscientie tue certiori apud nos experi-

Foi. 22. mento tene||mus. Sicut autem tua nobis caritas litteris inti-

30 mauit, et ex litterarum uenerabilis fratris nostri Suenonis

. Arusiensis episcopi tenore perspeximus, felicis memorie Urbanus

papa, predecessor noster, episcopo iam dicto indulsit, ut, quja

eum senectutis molestia et pastoralis nimium soUicitudo

5. nostri (nri) supra v. add. m. 1 C. 8. iuriditioni C. 13. predefceffor C. 18. hoc sup. v. add. m. 1 C. 28. consc,entie C.