Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/206

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


196 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

operibus prouidus, multum a rege Erico nec non et alijs prin- cipibus et nobilibus terre dilectus. Non solum serpentis astu- ciam contra pompam secularis potencie et prauorum peruer- sitatem habebat, uerum etiam simplicitatem columbe ad

5 subditos et feruorem caritatis ad obedientes conseruabat. Nam et moribus omnium se conformauit et infirmis fratribus com- pacientissimus fuit. Maximam habebat sollicitudinem circa delinquentes fratres, ut eos ad uiam reduceret salutis. Multos sustinuit labores pro fratribus in secularibus negocijs. Gaudium

10 sibi maius uidebatur in augmentatione gregis commissi, quam si magnum temporale donum ab aliquo percepisset. Ipse autem in monastici ordinis disciplina ab annis pubertatis sue edoctus, et in agendis secularibus multum strennuus. Qui anno sue dignitatis undecimo, anno uero incarnacionis domini

15 .M.cc.xi.vi., feria sexta, hora sexta, in uigilia natiuitatis sancte Marie, feliciter ab hoc seculo nequam regnaturus cum domino migrauit. Hic prefuit, ut dictum est, annis undecim, mensibus octo, ebdomatibus duabus; qui et primam meruit sepulturam in nouo capitulo nondum edificato, excepto solo fundamento

20 iam posito. Cuius obsequie facte sunt de domino Gunnero Wibergensi episcopo, qui eidem, ut supradictum est, septimus abbas prefuerat monasterio. ||

Fol. 25^ \lVljortuo itaque abbate Michahele Incarnationis dominice anno et die, quo supra notatum est, eodem anno in die sancti 25 Dionisii, videlicet .vn. Idus Oclobris, factus est abbas Johannes (secundus), qui prefuit monasterio duobus annis et tercio vsque ad octauam apostolorum Petri et Pauli. Hic tempore ministerii sui multa aduersa sustinuit. Magna quidem orta

scripta, qiice in fol. 23" versus de abbate Thorkillo scripsit; sed scriptura ita detrita est, ut nihil fere nunc legi possit. ■ — Manus quinta me iudice scripsit omnia, quæ sequuntur, usque ad finem fol. 27" ; in toto folio 27 scriptura sane valde minuta est et coartata, sed hoc excepto ei similtima, quam fol. 25 et 26 præferunt.

6. in marg. dextro omnium se gforma, in sinistro ante vers. seq. uit suppleuit C^. 7. habeba, C^. 23. litteram initialem M pingere oblitus est illuminator. Post mictiahele erasum est verbum unum {aut abbate aut anno). 26. secundus supra versum litteris rubris adscriptum est; præterea in margine rubricator pinxit Duo decimus abbas, et alia manus crassis litteris in tribus versiculis scripsit: //gamel | broeR | niefleR. 28. fort. siquidem.