Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/208

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

198 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

contulerat; aliam partern cum puris denariis et pleno precio ab ipso comparauimus; terciam partern de Johanne Judæs pro Horningthorp commutauimus; et sic tota insuJa tempore episcopi Petri Elafsun nostra erat, et nobis ipsius episcopi 5 sigillo et confirmatione valida multorumque bonorum scriptis et testimoniis assignata, ita quod quinquennio et amplius ante mortern episcopi in ea residerent fratres nostri sine queri- monia, omnes ususfructus percipientes. Mortuo tandem bone memorie prefato episcopo, Petro Elaui filio, et apud nos, vbi

10 sepulturam elegerat, in noua ecclesia ante altare sancte Marie semper virginis, vt decuit, honorifice recondito, demum trans- actis tribus annis, quoniam lis erat in ecclesia, quis canoni- corum omnium videretur esse maior, optinuit Petrus Vghætsun episcopatum. Hic nobis ante fuit contrarius, et semper domus

15 nostre fratribus inimicus. Sed habemus in deo fidutiam, quod mutare debeat mentem eius in melius et ipsum adhuc denuo ad amorem nostrum reducere, vt, quod in nobis hactenus deliquerat, possit competenter in reliquum emendare. A primo itaque episcopatus sui tempore cepit aduersum nos agere; et

20 primum Sythring, et quicquid illic habuimus, nobis in con-

trarium disturbauit. A quo compulsi ad ultimum Sythring

Fol. 26\ iterum pro Horningthorp Johanni Judæs || reliquimus. Et, ut

esset amicitia et firma concordia inter claustrum et episcopum,

cum eodem quandam conuentionem fecimus : adhuc preter

25 omnes expensas, quas pro eadem insula habuimus, vt libere haberemus Horningthorp, et ne ultra de Sythring episcopi uel canonicorum querimonia grauaremur, octoginta marcas denariorum burse dicti episcopi iniecimus, nullam gratiam ab eodem exinde, non a subditis suis postea, nisi sola grauamina

30 et apparatus multiplices reportantes. Pro hiis itaque et aliis huiusmodi causis, quas enumerare longum est, ille bonus homo abbas Johannes, longo uictus tedio et aggrauatus nimium, cum doleret supra modum cotidie, anno domini .m.ccxI.ix. diu petitam et multociens difficulter tandem optinuit cessionem.

35 Quo cedente, substituitur dominus abbas Olauus, in die sancti Martini episcopi eiusdem anni. Hic prefuit monasterio

2. iudæS C^, item inferius. 11. semper sup. v. add. C^. 12. trib^ in marg. suppleait C^. 35. in margine riibricator: Abbas tercius decimus.