Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/210

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


200 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Vghetsun episcopus, quem prediximus, preter alia mala, que clauslro nostro fecerat, propter apparatus trium annorum, qui restiterant, dum vacaret sedes episcopi, a nobis extorsit violenter centum nonaginta marcas denariorum. Et postea 5 venit ad nos quasi visitandi gratia, sed in dolo, sicut satis apparuit, euidenti. Manens itaque nobiscum, prout sibi placuit, libros nostros omnes in armario conspicatus est; inter quos vidit etiam libros, quos bone memorie predecessor suus, Petrus Elaui filius, partim ob remedium anime sue nobis

10 contulerat, et quosdam ab ipso in vita sua comparauimus precio competenti. Videns itaque illius boni viri virtutes et munera, et nobis ipsique mortuo inuidens, iussit libros illos deferri ad domum episcopi et sibi suisque sociis presentari, tactis ante sacrosanctis reliquiis et iuramento super ewange-

15 lium prestito, quod statim eis visis omnes continuo faceret in commune librorum nostrorum armarium reportari. Factum est, vt iusserat; sed mentita est iniquitas sibi. Ille namque, oblitus domini dei creatoris sui simulque iuramenti prestiti, meliores ducentis marcis denariorum, non sicut episcopus,

20 sed tamquam sacrilegus, de claustro nobis libros abstulit violenter. Pro eo ergo, quod non est recordatus facere nobis- cum misericordiam, reddet illi deus, quam meruerat, talionem. De domus autem huius infamia et tocius ordinis scandalo, quod temporibus dicti abbatis accidit, non est meum descri-

25 bere, quoniam satis notum est toti mundo. Propter causas huiusmodi et uerba iniquorum, que preualuerunt super nos, et mala multiplicia de die in diem super domum istam accre- scentia petiit ille bonus homo abbas Olauus et optinuit cessionem.

30 Cui succedens dominus Asgotus, tune Vitescole celle- rarius et ibidem dilectus ab omnibus, abbas Care Insule pre- ficitur anno domini .m.cc. quinquagesimo quinto, in die sancti Medardi. Cumque stetisset annum et dimidium, inspirauit ei deus, quod abbatiam ad nouam ecclesiam transferret cum

6. itaq; C^; malim nåq;. 13. dom. ep., in ipso monasterio, infra commemoratur. 17. mentita e. i. sibi: Psalm. 26, 12. 18. oblitus.. sui: Deuteron. 32,18; Reg. I, 12,9. 26. uerba.. nos: Psalm. 5i, 4.

31. ante preficitur in marg. rubricator pinxit: xiiii. | abbas.

32. quinto add. Langebek; in codice vacuum spatium est ante In.