Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/213

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 203

Septimus decimus dominus Thuro, abbas prius non solum in Uile scola, sed in domo Esrommensi ; postea hic in magna Iribulacione et uexacione fere per v= annos prefuil; homo satis prudens apud seculum, necnon sapiens circa ea, que dei sunt. De ingressu ipsius et electione et labore atque 6 dolore multa reperientur in alio quaterno expressius ex eius industria exarata.

Octauus decimus iterum dominus Johannes de Do vær, qui interim prior degebat, multum morosus atque rehgiosus. 10

Nonus decimus dominus Conradus, Rypis natus, homo magne largitatis, in sua expensa sumptuosus; prima uice cum prefuit, satis Hberaliter erga suum conuentum se habebat benignum et mansuetum.

Vicesimus quidam Johannes, dictus Horsnes, quia 15 ibidem in ciuitaie natus; de quo hic pauciora scribentur, aho enim loco plura inueniuntur de eodem. Multa autem cum domino Thurone abbate pro posse suo et pro utilitate domus et eius liberacione laborauit, antequam abbas fuit creatus uel ad hane dignitatem nominatus. Quanto tempore prefuit, ita 20 domum regebat cum consilio quorundam, ut in paucis con- trouersiis, dei gratia mediante, uexaretur aut grauaretur.

Vicesimus primus iterum dominus Conradus, qui secunda uice per annum dimidium et mensem prefuit; et ipse ex omnibus abbatibus antedictis quartus fuit, qui in abbatia 25 moriebatur; et in nouo capitulo honorifice sepultus. Cuius anima in pace requiescat perpetua. Amen. ||

Vicesimus secundus iterum dominus J ohannes. Fol. 28^ uocatus de Do vær, qui tribus prefuit uicibus; abbas satis in oracionibus suis deuotus et domui pro suis uiribus utilis ae 30 proficuus. Mallens cum Jacob benedictionem accipere in pace et quiete assidue in monasterio cum conuentu suo existens,

4 — 5. ea, que dei sunt: Matth. 16, 23 al. 5. ipsius et scripsi; et ipsius C^. 6. in alio quaterno: scilicet in iis, qiiæ codicis nostri fol. 29 {34-") seqq. continentur. 9. int'^'m (i. e. interim) C^; interea legit Langebek. 18. pro ante utilitate siipra v. add. C^. 27. anle ppetua vocula aliqua (et^?) erasa aut deleta est. 32. litteræ mon certæ sunt, et post eas etiani af discernere posse mihi videor, sed ceteræ desunt; vix tamen ullum aliud vocabulum hic aptum est quam monasterio, quod Suhmius scripsit, montibns, quod Langebek legerat, merito improbans. Respicitur ad locos Genes. 25, 27 et cap. 27.