Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/333

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PETRVS OLAi: DE ORDINE FRATRVM MINORVM 323

reformacionem predicti conuentus, tempore guardianie fratris Tuonis lectoris.

Vicesimusseptimus fr. Laurentius Johannis Suecus.

(28. fr. Laurentius Johannis de obseruantia, institutus minister in capitulo Rome 1517 etc.) || 5

(fol. 121^). Sub isto ministro, anno domini 1517 in festo penthecostes, fuit generahssimum capitulum celebratum Rome; in quo capitulo (auctoritate apostoHca) ablata fuit dignitas et officium ministeriatus a fratribus conuentuahbus, qui non seruabant regulam, et datum est fratribus de obseruantia, qui 10 eam seruabant; qui hue vsque habuerant prelatos, qui vicarij dicebantur, differentes tamen a ministris solo nomine, non re, secundum declaracionem papalem, scilicet Pij 2'. Fuit tamen limitatum officium ministeriatus in hoc capitulo, ita quod nequaquam deberent esse (de cetero) in officio vsque ad 15 mortem , sed solummodo per triennium , sicut vicarij hue vsque fuerant; et fuit ordinatum, vt omnes, qui tune aetu essent vicarij, remanerent vsque ad finem triennij sui in officio et dieerentur ministri, vt dictum est. Officium autem vieariatus in prouincia Dacie tune temporis administrabat 20 reuerendus pater frater Laurentius Johannis, qui iam quarta vice fuerat vicarius; qui fuerat electus a. d. 1516 in vicarium in capitulo prouinciali Horssnensi (in festo Assumpeionis Marie); et remansit in officio vsque ad finem sui triennij et sortitus est nomen ministri. Fratres autem, qui non erant de obser- 25 uantia, qui ab aliquibus »conuentuales«, ab afiquibus »gaudentes«  dicebantur, deberent de cetero habere prelatum, qui »magister«  nominaretur. Predictus autem r. p. f. L. Johannis fuit xxvni. minister in ordine ministrorum.

Vicesimusoctauus minister frater Laurentius Johannis, vt 30 dictum est.

Vicesimusnonus minister frater Jaspar Johannis, electus a. d. 1519 in capitulo Ripensi (in festo Johannis baptiste); qui iam ante bis officium (!) vieariatus functus erat. In quo capitulo presens erat r. p. f. Gwielhelmus Jarnipon(!), eommis- 35

1. predicti conuentus, scil. Vibergensis. 4 — 5. in fine fol. 121'^ postea addita. Quæ seqiiuntur, iam saperius narrata siint, sed h 1. plenius iterantur. 6. isto ministro, /. e., puto, L. Johannis Sueco. 30. Hane versam omisit L.

21

�� �