Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/404

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

394 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

summis malis uenientes austros suis signantes uersibus, aut

dracones uarios minantes incendia de naribus; illinc homilies

de solido auro argentoue rutilos, uiuis quodammodo non

inpares, atque illinc tauros erectis sursum collis protensisque

5 cruribus mugitus cursusque uiuentium simulantes. Uideres

fol. IS'", quoque delphinos || electro fusos, ueteremque rememorantes

fabulara de eodem metallo centauros. Eiusdem preterea

celatur§ multa tibi dicerem insignia, si non monstrorum, que

sculpta inerant, me laterent nomina. Sed quid nunc tibi

10 latera carinarum memorem, non modo ornatitiis depicta

coloribus, uerum etiam aureis argenteisque aspera signis?

Regia quoque puppis tanto pulcritudine sui ceteris preslabat,

fol. 16\ quanto || rex suae dignitatis honore mililes antecedebat; de

qua melius est ut sileam, quam pro magnitudine sui pauca

15 dicam.

5. Tali itaque freti classe dato signo repente gaudentes

abeunt atque, uti iussi erant, pars ante, pars retro, equatis

tamen rostris, regiae puppi se circumferunt. Hic uideres

crebris tonsis uerberata lale spumare cerula, metallique reper-

fol. 17^ 20 cussum fulgore solem duplices radios || extendere in aéra.

Quid plura? Tandem, quo intendebant animi, appropiabant

finibus, cum finitimos mari patrienses eius rei sinister com-

mouit nuntius. Nec mora: quo regia classis anchoras fixit,

incolae eius loci concurrunt ad portum, potentiori se frustra

25 parati defendere intrandi aditum. Denique relictis nauibus

regii milites ad terram exeunt et pedestri pugn§ intrepidi ||

fol. 17". sese accingunt. Hostes primo duriter contra resistentes

dimicant, postea uero periculi formidine uersi in fugam

sauciandi occidendique copiam persequentibus pr^slant. Ita

1. uenientes austros: Vergil. Eclog.V, 82. uersibus, i. e. circuni- uersionibus. 6. ueteremque AB; ueterumque error Per/zi/. 10. orna- titius, i. e. ornans. 11. asp'ra signis, cfr. Vergil. Æn. V, 267; IX, 263, al. 12. quoque = autem, ut sæpius in seqq. 13 — 15. de qua .. dicam, cfr. Sall. Jiig. 19,2. 17. uti A; ut BD. 19. spumare cerula, cfr. Vergil. Æn. VIII, 672. 22. cum finitimos: inde ab his verbis reliquam huius capilis partern håbet P. patrienses, i. e. indigenæ, terræ incolæ. 25. Denique om. P. 26 — 27. pedestri pugnæ sese accingunt, cfr. Vergil. Æn. XI, 707. 27. contra h. 1. aduerbium est. 28. postea v. duplici periculi P male. formine A, sed corr. A^

�� �