Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/484

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

474 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

pertinentiis canonicos Premonstratensis ordinis in eadem uilla commorantes sustentat. Planicies quoque suffusa monti, flori- bus odoriferis gratissima, stationem idoneam nauibus pre- parandis seu reficiendis administrat. In hac nempe ciuitate o moram fecere uiri gloriosi, quorum gesta mando memorie, naues suas reficientes et quasi iam ex nouo solidantes; grandis enim et periculosa nimis restabat uia.

��Caput X. : Quod de Tunsbergh nauigantes ad insulas Seloyar applicuerunt, ibi de coramuni negotio tractaturi.

10 Interea, dum hec agerentur, uiri quidam ex eis, assumptis secum sociis Vlfi, properabant ad Swerum, regem Norwagie { — morabatur enim in Assloia, que ciuitas est diues multum et populosa, tertiaque totius regni nobilior — ), salutantes eum nuncianlesque illi causam, propter quam uenerant, ne quasi

15 fraudis alicuius emuli notarentur. Qui cum gaudio susci- piuntur ab eo, statimque reuertuntur reportantes sodalibus regis gratiam et fauorem et optatam prosperitatem. Illi autem, recepta regia salutatione, de die in diem parantur ad iter; (e/) emptis sibi necessariis, aure prosperioris gratiam obtinentes,

20 Vlfo ducente recedebant. AttoUuntur in altum uela pendentia, porrectisque funiculis laxantur inuolucra, sicque capaces sinus aer infusus extendit et pulcherrimo cursu promouet expeditos. Videres hine inde turbam ciuitatis quasi ad inuisum specta- culum contuendum totam proruere fusisque precibus uiam

25 prosperam et ducatum angelicum postulare. Subtractis sic ab oculis intuentium fauces aperiuntur pelagi, raptimque uento- rum impulsu creuit unda procliuior et spumantibus aquis propulit festinantes. Veniunt tandem ad insulas quasdam, quas Seleiar appellamus, ubi repositis utensilibus congiratisque

4. nempe h. 1. = igitur, ut p. 488, 18. 5. moram facere v. gi. volebant Ucenter K. — 8. Seloyar vel Seleiar (Norwagice: Seleyjar) scrbd. vid.; Scloyas O, sed M^ Seloyas correxil. 11. Vlfi, Vlfo etc. semper scribam, ubi hoc nomen Latine declinatar; Vlfhi etc. plerum- que MS, Vlfphi A. 12. Afloia corr. M^. 14. ne MA; et (!) S. 19. et addidi. 21. porrectis, ut vid., = solutis. 25. sic M^; s, ut vid., Ml; s AS; autem KL (ut p. 471,22). 27. et spumantibusq; S. 28. propulit scripsi; perpulit O. 29. Seleir O, correxi.

�� �