Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Supremacy of Thebes.

183.Inde ira Spartanorum in Thebanos versa, incursiones in Boeotiam fieri coeptae. Thebanis id temporis praeerat Epaminondas, vir belli peritissimus, idem summa virtute et sapientia praeditus. Acie tandem ad Leuctra, oppidum Boeotiae, conserta, cum aliquamdiu summo utrinque studio pugnatum esset, peritia Epaminondae victoriam Thebanis dedit. Tantum autem aberat ut haec victoria Epaminondae satisfaceret ut civitates Arcadiae[1] icto foedere adversus Spartanos concitaret, et Messenios, quibus diu imperitaverant Spartani, ad iugum excutiendum alliceret. Mox autem inter Arcadios rixa coorta cum alii Spartanis, alii Thebanis faverent, bellum instauratur. Missae igitur a Spartanis copiae quae suis auxiliarentur. Quibus cum Epaminondas confestim obviam ivisset, ad Mantineam iusto proelio[2] dimicatur. Victor Epaminondas dum pugnam princeps ciet[3] iaculo transfixus decessit.

The growing power of Macedonia.

184.Mortuo Epaminonda Thebani duce carebant, neque constabat[4] penes quam civitatem summa imperii esset, cum omnes pariter infortuniorum taederet, neque quisquam rursus fortunam belli experiri auderet. Macedonum id temporis Philippus rex fuit, vir callidissimus bellique peritissimus, qui adolescens Thebis aliquamdiu commoratus artem belli edidicerat. Itaque conseriptis copiis id sibi iamdudum proponebat ut universae

Graeciae imperitaret, gnarus minime sibi resisti posse, cum Graeci tot intestinis bellis defessi, nonnisi[5] quiete frui cuperent, neque ducem haberent qui cum ipso conferendus videretur. Diu etiam Macedonum opes creverant, cum tot annos pace fruiti essent, neque eodem modo quo reliqui Graeci vires et divitias consumpsissent. Quae cum ita essent Philippus occasionem

  1. Arcadiaa region in the centre of the Peloponnesus.
  2. iusto proelio177, note.
  3. dum pugnam princeps ciet156, note.
  4. constabat‘was it settled.’
  5. nonnisi‘merely.’