Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/1

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


SEXTI EMPIRICI ADVERSVS MATHEMATICOS.
GENTIANO HERVETO AVRELIO INTERPRETE.

In contradicendo iis qui profitentur diſciplinas, idem videtur eſſe animus Epicureorum & Pyrrhoneorũ, non eſt autem eadem affectio. Nam Epicurei quidẽ contradicunt, vtpote quòd ad perfectionem ſapientiae nihil conferant discplinæ: vel vt nonnulli coniiciunt, quòd hunc exiſtiment eſſe prætextum ſuæ inſcitiæ. In multis enim Epicurus arguitur indoctus, & nec in cõmuni quidem ſermone purus. Fortaſſe autem etiam propterea quòd malè vellet Platoni & Aristoteli, & ſimilibus qui multarum diſciplinarum erãt cognitione prediti. Eſt etiam ſatis veriſimile, quòd id fecerit propter inimicitias quæ ei intercedebant cum Nauſiphane Pyrrhonis auditore. Multos enim apud ſe habebat adoleſcentes, & diſciplinarum valde erat ſtudioſius, maximè autem Rhetoricæ. Cùm ergo Epicurus eius fuiſſet diſcipulus, vt videretur eſſe non ab alio quàm à ſeipſo edoctus, ſuóque ingenio & induſtria extitiſſe Philoſophus, omnino ibat inficias, eiúſque famam & exiſtimationẽ delere contendebat, & in reprehendẽdis in ſectandíſque diſciplinis, in quibus ille gloriabatur, multùm verſabatur. Dicit quidem certè in epiſtola quam ſcripſit ad Philoſophos qui erant Mitylenæ: Exiſtimo autem gemebundos illos opinaturos me eſſe Pulmonis diſcipulum, qui eum audierim cum quibuſdam crapula laborantibus & temulentis adoleſcentibus, pulmonem nunc vocans Nauſiphanem, vt qui nullo ſit ſenſu præditus. Et rutſus progreſſus,