Jump to content

Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quæ reſtat refellendum adhibemus argumenta. Recténe autem an non, ſciemus cùm cuiusmodi ea ſit, explicauerimus.

Quid eſt Grammatica. Cap. 7.

Qvandoqvidem, ex ſapientis Epicuri ſentẽtia, neque quærere neque dubitare licet abſque anticipata notione, bene erit ſi ante omnia conſideremus quid ſit Grammatica, & an ex notione quę traditur à Grammaticis, poſsit intelligi diſciplina aliqua quę conſtet & exiſtat. Atque Dionyſius quidẽ Thrax in præceptis dicit, Grammatica eſt experientia maxima ex parte, eorum quæ dicuntur apud poëtas & ſcriptores, ſcriptores vocans, vt eſt perſpicuum ex eo quòd eos opponit ex aduerſo poëtis, non alios quàm qui ſcripſerunt ſoluta oratione. Quæ ſunt autem apud poëtas & ſcriptores videtur interpretari Grammaticus, vtpote apud Homerum & Heſiodum & Pindarum & Euripidem & Menandrum: eorumque quæ ſunt apud ſcriptores, vtpote Herodotum & Thucydidẽ & platonem interpretationem, tanquam proprio munere fungens, aggreditur. Quamobrem qui ſunt ex eis inſignes & elegantes, de multis tractarunt ſcriptoribus, tum hiſtoricis, tum oratoribus, atque adeò etiam philoſophis. quærentes quænam rectè ab eis dicta ſunt & conſentaneè linguæ proprietati: & quænam prauè ac corruptè. Quídnam ſignificet, verbi gratia apud Thucydidem ζάγκλον & τορνεύοντες: & apud Demoſthenem: Clamabant tanquam ex plauſtro: aut quomodo legenda ſit apud Platonem dictio ἦδος, an tenuiter proferatur prima ſyllaba an aſpiratè: an prima quidem tenuiter, ſecunda autem aſpiratè: an ambæ tenuiter, an contrà. Propterea enim dicta eſt Grammatica experientia eorum quæ dicuntur apud poëtas & ſcriptores. Atque hic quidem ſic dicit. eum autem reprehendit Ptolemæus Peripateticus, dicens quòd non oportebat eum dicere experientiam eſſe Grammaticam. Ipſa enim experientia eſt diuturnus quidem vſus & operans abſque arte & ratione, poſitus in ſola obſeruatione & exercitatione. Grammatica autem eſt ars, non conſiderans quòd hoc nomen ponitur etiam in arte, vt docuimus in Commẽtariis Empiricis, cùm vita indiſcriminatim eoſdem vocet peritos & artifices. Ex qua quidem notione dixit etiam Metrodorus, nullam aliam rerum experientiam conſiderare ſuum finem quàm philoſophiam, hoc eſt, nullam artem. Ponitur autem per excellentiam pro cognitione multarum & variarum rerum. quomodo etiã ſenes, qui multa quidem viderunt,