Pagina:Solenni funerali di Pio papa ottavo (Amat).djvu/51

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


II.


IMMORTALITATI. NOMINIS
PII. VIII. PONTIFICIS. MAXIMI
OPTIMI. SANCTISSIMIQVE
QVEM. VITAE. INNOCENTIA. ANIMI. MAGNITVDO
ET. VBERRIMA. RERVM. DIVINARVM
HVMANARVMQVE. SCIENTIA
AD. MONTISALTI. CATHEDRAM
MOX. AD. CAESENENSEM
POSTREMO. AD. SVMMI. PONTIFICATVS. CVLMEN
EVEXIT
QVIQVE. CHRISTIANI. ORBIS. SOLLICITVDINI
DVM. CORPORE. PAENE. ENECTO. EXCVBABAT
CAELO. REPOSCENTE
AD. SVPREMVM. IMPERATOREM. CHRISTVM
CVIVS. SVMMA. CVM. POTESTATE. VICES
IN. TERRIS. GESSERAT
PERREXIT
PRID. KAL. DECEMBRIS. AN. MDCCCXXX
POSTERIS. AETERNA. VIRTVTVM. MONVMENTA
INGENSQVE. SVI. DESIDERIVIM. RELINQVENS
VIXIT. AN. LXIX. D. XX. SEDIT. M. XX
PONTIFICI. BENEMERENTISSIMO
ALOYSIVS. AMAT
EX. MARCH. S. PHILIPPI. ARCHIEPISC. NICAEENSIS
ET. AD. VTRIVSQVE. SIC. REGEM. NVNCIVS. APOSTOLICVS
TVMVLI. ADPARATIONE. QVA. POTVIT. MAGNIFICENTIORI
CVM. LVCTV. ET. MOERORE. PARENTAT