Pagina:Solenni funerali di Pio papa ottavo (Amat).djvu/55

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


VI.


NVLLA. VITAE. PARS
PII. VIII. PONTIFICIS. MAXIMI
EXIMIA. CARVIT. LAVDE
QVI. EA. CONTINENTIA
ANIMIQVE. MODERATIONE
IN. MVNERIBVS. HONORIBVSQVE. OBEVNDIS
ET. IN. SACRO. DEMVM. PRINCIPATV
VSVS. EST
VT. NON. ILLVM. A. MANSVETVDINE. SEVERITAS
A. COMITATE. GRAVITAS
DIGNITAS. AB. HVMANITATE
VEL. PAVXILLVLVM. ALIENAVERIT