Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est
96
éthique


pertinere, ex ejus perfectione nihilominus sequatur, res nullo alio potuisse modo neque ordine a Deo creari ; quod facile erit ostendere, si prius consideremus id, quod ipsimet concedunt, videlicet ex solo Dei decreto et voluntate pendere, ut unaquæque res id quod est, sit. Nam alias Deus omnium rerum causa non esset. Deinde quod omnia Dei decreta ab æterno ab ipso Deo sancita fuerunt. Nam alias imperfectionis et inconstante argueretur. At cum in æterno non detur quando, ante, nec post : hinc, ex sola scilicet Dei perfectione, sequitur, Deum aliud decernere nunquam posse, nec unquam potuisse ; sive Deum ante sua decreta non fuisse, nec sine ipsis esse posse. At dicent[1], quod, quamvis supponeretur, quod Deus aliam rerum naturam fecisset, vel quod ab æterno aliud de Natura ejusque ordine decrevisset, nulla inde

  1. Dicunt, suivant Land.