Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina emendata est
119
de la nature et de l’origine de l’âme


DEFINITIONES

I. Per corpus intelligo modum, qui Dei essentiam, quatenus ut res extensa consideratur, certo et determinato modo exprimit; vid. Coroll. Prop. 25 p. I.

II. Ad essentiam alicujus rei id pertinere dico, quo dato res necessario ponitur, et quo sublato res necessario tollitur ; vel id, sine quo res, et vice versa quod sine re, nec esse nec concipi potest.

III. Per ideam intelligo Mentis conceptum, quem Mens format propterea quod res est cogitans.

EXPLICATIO

Dico potius conceptum quam perceptionem, quia perceptionis nomen indi-